Fortis contumax patri forti
Si duo aut plures fortiter fecerint, de praemio armis conten- 258.pr.1
dant. Vir fortis optet quod volet. Pater et filius fortiter fecerunt.
Petît pater a filio ut cederet sibi praemio; non impetravit. Cessit ipse et
abdicat.
DECLAMATIO
  Etiamsi dissimulari posset quae causa patri fuisset, ipsum tamen hoc 1.1
abdicatione dignum erat, aliquid petenti negasse. Quantum enim mihi
praestare poterat ut paria redderet? Non iam inputo illa vulgaria, lucem
et ius libertatis et usum vitae. Hoc, hoc inputo, quod fortiter fecisti.
Robur istud corporis tui meum est; animus iste ad contemnenda pericula 5
paratus ex meo fluxit. Ego te diu praeceptis feci virum fortem, proxime
quidem etiam exemplo. Quantumcumque sit istud quod peto, non 2.1
indicare satis est? Non desiderium pervenire in notitiam tuam sufficit
nisi preces adhibuero, nisi auctoritatem paternam summisero? Multum
peccaveras etiamsi praestitisses.
  Nunc vero quid a te petieram? Ut mihi praemio cederes. Non dico 3.1
quid fuerit secuturum. Sane ita sit constituta lex ut in iudicio conten-
damus, ut citra periculum feratur de nostra virtute sententia: non erat
aequum cedere te, ut non dicam patri, seni? Tibi adprobandae virtutis 4.1
multa tempora supersunt, tu sperare id quod hodie cesseris potes: mihi
indulsit fortuna hunc supremum honorem. Inter extraneos quoque et
alienos est aliquod privilegium aetatis. Honores prior peterem, ad
signandum advocatus prior <signarem, * * * prior> rogarer. In his etiam 5
minimis observationibus inhumane non cederes honorem lateris.
  Age vero, non praeter hoc etiam dignior praemio fuit virtus mea? Non 5.1
est tam admirabile cum fortiter facit iuvenis. Hoc aetas postulat, hoc
robur iuventae poscit; paene turpe est non fecisse. Hoc est honore
dignius, vicisse annos et ultra aetatem durantes agere virtutes. Eo
tempore fortiter feci quo cogi non possem ut militarem. Utrum tandem 5
vis magnum esse quod ego feci an minus esse quod tu fecisti?
  Videamus nunc ecquis fuerit secuturus exitus si in ista contentione 6.1
praemii idem animi ego quoque habuissem. Armis contendendum erat et
laetissimo alioqui domus nostrae proventu gravissimum vulnus et
crimen inurebatur. Iam video quare non cesseris: hoc tibi praemio maius
videbatur, committi cum patre et parricidium facere iure, hoc profecto 5
etiam in acie [facere] cogitasti et, cum imitareris virtutem meam, non
optandi ius sed pugnandi videbas. Ego, quantum est in te, in medio foro 7.1
et universa spectante civitate filii manu trucidatus sum vel, quod est
gravius, occidi. Tu perseverasti cum me cupere sic videres. Etiamnum
interrogo, staturusne contra fueris. †dicturum† Nam si <non> fuisti
perseveraturus, vide an gravius etiam crimen sit patri negasse quod 5
praestare poteras.
  Habe ergo praemium istud, quantumcumque in eo honoris est; sed 8.1
contentus esto appellasse rem publicam: discede de domo mea. Non iam
ultionis gratia facio, sed etiam securitatis: insomnes noctes ago et ad
omnes terreor strepitus. Nulla mihi secura nox est: habeo in domo filium
qui me potuit occidere. Nam praemii quidem gratia strinxisses ferrum 9.1
contra patrem et in conspectu civitatis populique parricidium fecisses;
ut heres citius fias, ut bona mea occupes, homo tam cupidus non audebis
parricidium facere secretum?
  Non ignoro omnium fere qui abdicantur hunc esse morem, ut acta iam 10.1
causa ad preces convertantur et mitigare patres rogando velint; hocine
tu concipis animo posse fieri, ut exores?