Pauper naufragae liberator, maritus | |
Dives cum amico paupere et filia navigabat. Naufragium fecit. Extulit | 259.pr.1 |
filiam divitis pauper. Rumor erat eam nupturam cuidam nobili iuveni. | |
Quodam tempore in domo divitis tumultus fuit; inventi sunt una pauper | |
et puella; ab utroque dictum est vitiatam puellam. Imperavit filiae dives | |
ut nuptias optaret. Educta ad magistratum optavit. Postea comperit | 5 |
dives non esse vitiatam puellam. Imperat ut relinquat pauperem. No- | |
lentem relinquere abdicat. |