SERMO
  In omnibus quidem abdicationis controversiis, quatenus pro liberis 259.1.1
dicimus, summissa debebit esse actio et satisfactioni similis. In hac tamen
controversia istud aliquanto magis servandum est. Nam et filia est quae
abdicatur, et hic pater aliquid etiam boni et clementis viri fecit et nobis
tutissimum uti hac etiam bonitate. 5
DECLAMATIO
  Non ignoro, iudices, quantum causae nostrae oneris accedat ex per- 2.1
sona abdicantis, non propter illud commune, quod pater est, sed quod
pater indulgentissimus, amicus optimus, etiam quando iniuriam ac-
cepisse videtur mitissimus. Itaque priusquam defensionem adgredimur,
in hoc satisfaciemus animo nostro, ut gratias agamus ante omnia filiae 5
nomine: quam sic amavit ut eam diduci a se ne navigaturus quidem
voluerit, cui ad magistratus eductae praestandum putavit ne qua occisi
hominis infamia inquinaretur, quam tradidit amico suo, (quod iam dici
potest) optimo marito. Proximum est ab hoc ut amici quoque et, si 3.1
permittit, generi mandata perferamus. Sunt autem similia; nam et
plurimum cum eo vixit et nulla causa, nullo diductus est loco, et usque in
hoc tempus in ea fuit opinione ut se crederet vivere beneficio istius. Erat 4.1
profecto felix domus si in illa prima simulatione hi manere voluissent;
sed, dum hanc quoque beneficiis optimi senis referre gratiam volunt et
simpliciter fatentur omnia, inciderunt ambo in hanc dicendae causae
necessitatem, dum scilicet ambitiosus gener vult videri socero suo in- 5
nocentior quam videbatur. Equidem peractis gratiarum agendarum 5.1
mandatis hoc primum puto, ut isti, si permittit, gratuler. Filia eius,
probissima puella ac verecundissima, nullam accepit iniuriam; amicus et
gener nullum scelus fecit: nam si quid tale cogitare et in animum
inducere potuisset, illo tempore vitiandi habuit occasionem quo nau- 5
fragam in litus evexerat.
  Reliqua pars actionis meae non tam ad defensionem, iudices, spectat 6.1
quam ad deprecationem. Nam nulla profecto certior ratio est quam ut
istum priorum temporum admoneam.
  Hic enim, iudices, adulescens, (quod in hoc demum iudicio audîmus 7.1
a divite dici) pauper, unam sibi domum quam coleret elegit, unum hunc
cui fidem suam inpenderet. Ac brevi moribus, sanctitate, innocentia
fecit ut inter omnes etiam superioris fortunae carissimus videretur.
Itaque hercule, cum peregre proficisci destinasset, quamquam navi- 5
gationum pericula non ignoraret adulescens, tamen secutus per maria,
per tempestates. Non nimium de fortuna querimur: etiamsi naufragium 8.1
illud multos metus, longam vexationem, aliquod attulit detrimentum,
tamen rem difficillimam expressit, fidei experimentum. In illa omnium
trepidatione, in qua pro sua quisque salute sollicitus nihil de proximo
cogitabat, cum inter fluctus et turbati maris minas vix evadere ac suae 5
quisque consulere saluti videretur, non mehercule miror quod quamvis
optimus pater filiam tamen respicere non potuit. Quis enim hoc crederet 9.1
posse fieri, ut non modo saluti suae consuleret verum etiam suscepto
onere infirmitatis alienae evadere in terram et vincere imminentis
fortunae metus posset? Itaque non servus ullus tam fidelis, non libertus
tam beneficio obligatus manumittentis fuit ut hoc subire periculum 5
posset: unus amicus (nondum enim illud faciebat tamquam gener), ac-
cepta umeris suis puella, per tot difficultates, per tot pericula nihil pro
se ipso sollicitus tulit. Quam istud non humani tantum operis sed divini 10.1
cuiusdam beneficii arbitrandum est! Tu hos coniunxisti copulastique,
Fortuna!
  Nihil necesse habeo diutius hoc inputare tamquam non intellectum.
Non perdidit beneficium: et puella se nihil non huic debere credidit et 5
pater ita interpretatus est munus istud ut existimaret amico in se ac suos
omnia licere. Rumor itaque in civitate non quibus alias solet causis 11.1
exortus est, sed homines, dum indignantur nescio cui iuveni optimo et
nobili dari puellam, convicium moribus huius tamquam ingrati fecerunt.
Intellego, iudices, quam difficili ac velut scopuloso loco versetur oratio 12.1
mea. Quomodo narrem istud quod confessi sumus? Illud puto tutissi-
mum est: rapere voluit (huic enim certe crimini ignoscis); inde tumultus,
inde voces repugnantis, inde fortasse etiam nimia puellae querela, quod
audaciam pro iniuria tulit, quod se raptam quoniam ille rapere voluisset 5
proclamavit. Nec is sane negandum existimavit et, quamquam nihil 13.1
acciderat tale, amico suo confessus est. Illud certe manifestum est: pater
filiam putavit irasci. Itaque sollicite quoque nec pro imperio tantum
patris sed etiam pro auctoritate, pro sententia deprecatus est. Tum
admonuit illam: 'memento hunc esse cui vitam debeas, hunc esse qui te 5
ex periculis servaverit maris.' Quanta illa gratulatio! Quanta patris laus 14.1
fuit! Quam felix domus! Nihil deerat gratulationi nostrae si raptor
fuisset. His moribus suis, hac tanta bonitate meruisse visus est pater qui
non falleretur: indicaverunt integritatem. Quo speraverant futurum ut 15.1
magis amarentur, incidunt in offensam: nisi forte invicem ludimur, et
nos pater mutuo mendacio temptat. Quare non omnia statim simpliciter
dixerimus minatur. Di faciant ut iste sit eventus qui adhuc in hac domo
omnium periculorum fuit! 5
  †Nostra† tamen, quatenus forma iudicii proponitur, agitur defenden- 16.1
tis imitatio. Nam si te prorsus irasci existimarem, optime pater, illa
dicerem: 'Filiam abdicas. Nondum defendo factum, nihil de isto crimine
loquor: satis tutum esse potest apud iudices. Fulmen istud patrum ad- 17.1
versus ferociam adulescentiae datum est, adversus filios, qui peccare plus
possunt; filia vero vix nutricum minas tulerit vel eorum a quibus
educatur tristitiam. Et ut virgo pertineat ad patrem, tamen nupta pertinet
ad maritum. Post <diem> illum quo spes liberorum inchoata est, quo in 5
nepotes usque cogitationem misisti, quid aliud potes exigere a filia tua
quam quod placuit ei cui conlocata est?' Si latius agendum esset, illud 18.1
dicerem: 'Abdicari propter matrimonium non potest. Paulo fortior
recusaret etiam nubere nisi cui voluisset; haec subiecit in hoc se imperio
tuo, ex arbitrio patris nupsit. Paulo fortius vindicari debet matrimonium
iam factum. Ut etiam nuptias imperare possis, repudium imperare non 5
potes eius ad quem puella legibus et magistratibus et iure iurando
pervenit.'
  Verum contra haec paulo altius repetit abdicationem, et non est 19.1
contentus ea obicere propter quae iudicium est. 'Mentita est,' inquit,
'patri de raptu mentita est.' Defendam ista, iudices? Absoluta sunt.
Ego vero malo esse crimen, ut patri plus debeamus. Deceptus es: ita
malles filiam tuam raptam esse? Volo sic defendere puellam tamquam 20.1
factum sit ipsius culpa. Ecquid ignoscis? Non est hic amor: gratus
animus est. An illa sibi ullum fideliorem fore tota vita existimaret quam
eum cui secundum te debeat plurimum? Cogita quae fuerint illa pericula
ex quibus evasit, quae tempestates, qui fluctus et naufragia et cetera quae 5
nihil divisione egent nomina. Sed omnem hanc culpam maritus ad se 21.1
trahit: 'Nihil tantum puella cogitavit: quidquid est istud, ego feci;
qualecumque istud est, meum consilium est. Tu ignosce, qui soles.'
Recedere iubes a marito tali? Qua tandem causa? 'Pauper est.' Non
solebat hoc illi apud te nocere. †relinquam nec dico pauperem; nam in 22.1
matrimonio quidem filiae quod solebat nocere† Te auctore nupsit, te
hortante nupsit. Redde rationem illius sententiae: quamvis putares
turpem, tamen cogitasti quid praestitisset filiae tuae.