Luxuriosi pater fortis
Luxuriosi pater fortiter fecit. Praemium non optavit ex lege. Dementiae 367.pr.1
reus fit a filio.
DECLAMATIO
  Dementiae reo quid obicis? Usitata fortasse crimina: tractas per 1.1
publicum vestes, non reddita salutantibus nomina, non discretos ab
inimicis amicos, aut dissipata luxuria bona et aliena aetati vitia? Habet
hoc crimen domus nostra, si reum mutas. An vero desidiam obicis?
Bellum non sentio, hostem non intellego, patriam non vindico? 5
'Praemium' inquit 'non optas.' Puta me rationem non posse reddere. 2.1
Non est unius criminis dementia. Ut hoc sit argumentum dementiae,
infirmum est quia solum est. Deinde numquam in uno dementia
deprehenditur: obice et alia. Sed quid si ne hoc quidem obici potest? 3.1
Quid? tu liberalitatem dementiam vocas? Non expedit tibi, adulescens,
hanc legem introducere. 'Non optas.' Age, quisquis non est avarus
demens est? Varii sunt mores. Puta me nolle optare, non concupiscere 4.1
praemium: non invenio quod optare possim; deinde patriam onerare
nolo bello adflictam; deinde gratuitae debent esse virtutes; deinde hoc est
praemium, intueri debitorem populum. Licet differre. Permittes et tua
causa: uxorem tibi opto, honores opto. 'Statim' inquit 'opta.' Ergo, si 5.1
facio, sanus sum? En crimen quod statim tolli potest? Quid vis optem?
Opto statuas: vultum contrahit; dies festos: irascitur. Quid igitur?
'Pecuniam.' Et si hanc desideras, cur non fortiter pugnabas? Descende
in aciem. An ego pro te pugnavi? Si perseveras in foro potius militare 5
quam in proelio, absolutionem opto: tolle iudicium.