Alens patrem rapta abdicata
|
|
Rapta invito patre nuptias optavit. Ob hoc abdicata tacuit. Egentem
|
368.pr.1
|
patrem quia invito marito alebat est repudiata. Ingrati agit adversus
|
|
maritum.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Beneficium dedit: vitam donavit. Magnum beneficium est lucem dare:
|
1.1
|
ideo sunt parentes carissimi—et illi vitam dant non sentientibus. Quid
|
|
quod beneficium dedit cum accepisset iniuriam? Iam non tantum vitam
|
|
tuam donavit tibi sed etiam ultionem suam, nec tantum non exegit
|
|
supplicium sed etiam concessit matrimonium. Quid his vis adiciam?
|
2.1
|
Exorata est. Solent dolere raptae et contineri non possunt, nec a
|
|
patribus. Dedit ergo beneficium. Quid si etiam contra patris voluntatem
|
|
te servavit? Illum offendit ut tibi parceret. Et quam graviter!—etiam
|
|
abdicata est. Dum tibi beneficium dat, ipsa accepit iniuriam. Donavit tibi
|
5
|
etiam testamentum patris. Accepisti ergo beneficium. Non retulisti
|
3.1
|
gratiam. Quid si fecisti etiam iniuriam? Expectatis ut dicam 'cultus
|
|
negavit': viduam fecit. Quantum est vestis et ornamentum? Matrimonia
|
|
sunt ab ipsa rerum natura inventa. Sic mares feminis iunguntur ut
|
|
inbecillior sexus praesidium ex mutua societate sumat. Puta illam habere
|
4.1
|
patrem ad quem se recipiat: infamata est. Nunc bis vidua est, mendico
|
|
patre. Ergo maritum eripis. Quem tandem maritum? Quem tantopere
|
|
dilexit ut patri praeferret. Potuit tibi controversiam facere de nuptiis
|
|
iuris sui, si ad ingratum reverti vellet.
|
5
|
Quid his obicis? 'Patrem' inquit 'alit.' Accusas quod miseretur.
|
5.1
|
Patrem ali non solum oportet verum etiam necesse est. 'Sed me' inquit
|
|
'perire voluit.' Ecquid ignoscitis, iudices, si talem oderat qui ante
|
|
cognoverat? Nam haec ignoravit. Perire voluit merito: rapueras. Lex te
|
|
occidebat, non huius pater. Sed non defendo illum, qui non ad te venit
|
6.1
|
[peccavit idem], te non rogat: filiam rogat, te uxor. Nempe haec ei petit
|
|
cibum seni cui alieni porrigunt. Nec multum est quod detur, et haec
|
|
misericors est. Sed expellis, et cum patre mendicare cogis. Non es
|
|
ingratus?
|
5
|
〚Ergo matrimonium eripis. Quid quod matrimonium iuris sui?
|
7.1
|
Poterat iniusti repudii agere, <si> vellet. 'Inimicum' inquit 'meum
|
|
alebat.' Miraris? Misericors est. Et hoc accusas? Forsan non personam
|
|
aestimavit sed fortunam. Est hoc vitium illius: nuper et raptoris miserita
|
|
est. Sed quid tam valde iste peccavit ut mori debeat? 'Me' inquit 'perire
|
8.1
|
voluit.' Imitaris quod arguis. Ergo peccavit? Idem facis. Crudelitatem
|
|
et accusas et imitaris. Sed ille merito, quippe raptorem. Puta peccasse:
|
|
satisfecit, rogat, miser est; hostes quoque parcunt. Denique haec meruit:
|
|
hanc respice. 'Te quoque' inquit 'abdicavit.' Relinque aestimationem ipsi
|
9.1
|
doloris sui, sine ipsa <se> vindicet. Sed cur vindicet? Merito abdicata
|
|
est. Te servaverat: meruit exulare. Sed puta iniuste abdicasse: pater est.
|
|
Non respicimus in eiusmodi fortuna quid meruerit. Denique quid faciet
|
|
mulier cum ad ianuam venerit? Et quantulum est quod praestat!
|
5
|
Quo nunc se misera conferet? Cum patre nimirum mendicandum
|
10.1
|
habet. Facile tamen maritum inveniet: tantum ne inpune laesa sit
|
|
solacium petit.〛
|
|