Armis sepulcri victor
|
|
Sepulcri violati sit actio. Quidam arma de sepulcro viri fortis, suis
|
369.pr.1
|
consumptis, sustulit; victor reposuit. Reus est violati sepulcri.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Potui infitiari quod obicitur. Detracta arma dicis? Nego. Mentior?
|
1.1
|
Eamus in rem praesentem. Adnumerare volo; si quicquam defuerit,
|
|
damnari volo. Sed non corrumpam gloriam meam ut dissimulem propter
|
|
quod vir fortis honoratus sum. Sed quid faciam? Non licet mihi ista
|
|
narrare: instat livor, et id quo salvus est odit.
|
5
|
'Sepulcrum' inquit 'violasti.' Non utcumque attingitur sepulcrum
|
2.1
|
violatur: alioqui nec inferre mortuos licet nec conlapsa reficere nec
|
|
ornare. Aut, si utcumque attingitur violatur, bis ego peccavi, et cum
|
|
sustuli et cum reposui. Sed non ita est. Et mens absolvitur. Sic Romani
|
|
gloriose spoliarunt Iovem, sic Saguntini fecerunt parricidium. Si ergo
|
5
|
mens in factis spectatur, meam inspicite. Quare violo? Inimici sepulcrum
|
3.1
|
est? Immo etiam commilitonis, amici. (Credibile enim est similes pro-
|
|
positis amicos fuisse.) Deinde, ut etiam vivo nocere voluerim, mortuo
|
|
tamen parcendum est. Deinde, quo tempore? Bello, inter pericula odiis
|
|
vacua. Sed quid sustuli? Aurum, credo, aut defossam pecuniam. 'Arma.'
|
5
|
Ista virtutis instrumenta, non sceleris sunt pretia, quibus praemia merui.
|
|
Nisi ista sustulissem, non accusasses: non haberes leges. Sustuli, con-
|
4.1
|
fiteor, sed publicae salutis causa. Miraris? Ipsorum sepulcrorum ruina, si
|
|
possem, hostem repellerem: tecta in subeuntes et sacra, quin etiam
|
|
templorum fastigia desperantium tela sunt. Certum est omnia licere pro
|
|
patria.
|
5
|
Denique vos interrogo: quid faciam? Magna pars exercitus in me
|
5.1
|
cessat. Armati sunt interim etiam inertes, etiam mortui: solus nudus
|
|
steti. Quamquam quid quaero? Habeo sententias vestras: honorastis, et
|
|
sciebatis his me armis vicisse. Nec sane aliud dedissetis consilium quam
|
|
locus et tempus: visus est mihi emergere tumulo vir fortis.
|
5
|