Viri fortis pater reus proditionis
|
|
Abdicare liceat. Vir fortis optet quod volet. Qui proditionis
|
371.pr.1
|
patrem reum habebat fortiter pugnavit. Rogante patre ut optaret
|
|
abolitionem suam, non optavit, sed in iudicio reo adfuit. Absolutus
|
|
pater abdicat filium.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Quid peccavi cur abdicer? Num adversum patriam iners sum?
|
1.1
|
Luxuriae deditus bella fugio? An adversus patrem impius? Reor. In qua
|
|
parte filii cessat officium? 'Non optasti' inquit 'quod volui.'
|
|
Iam excedis legem tuam: pater filio debes imperare, forti non potes.
|
2.1
|
Potes peregrinationem, potes militiam, sed non sententiam iudici, non
|
|
decretum magistratui, non praemium forti. Quid enim lex ait? 'Fortis
|
|
optet.' Me nominat, et aequum est hoc mihi contingere: pugnavi. Cum
|
|
quo mihi res est? Cum patre: non est contumaciter agendum.
|
5
|
Ego vero etiam viri fortis optionem remitto, si aequum petis. Quid
|
3.1
|
petisti? Ut abolitionem optarem. Memento non omnia, pater, nos posse
|
|
petere: praemium accipimus, non regnum. Nescis quantum sit aboli-
|
|
tionem petere: accusatori silentium indicere, reum eximere, leges tollere.
|
|
Nec pro te tenuissem et praemium perdidissem. Sed cuius abolitionem?
|
5
|
'Meam' inquit. Animadvertitis quodammodo parricidii reum. Agam
|
|
potius causam. Hoc praemium primum turpe est, deinde supervacuum.
|
4.1
|
Turpe: damnaberis tuo iudicio in perpetuum. Quanto gravius est a se
|
|
damnari! Tamen alii possunt dicere: 'gratia victi sumus.' Deinde super-
|
|
vacuum: innocens eras. 'At enim dubia est iudicii fortuna.' Sed nobis
|
5.1
|
non timenda: diluendum iudicium est. <In> invidia tantum criminis
|
|
fiducia erat et in timore tuo. Itaque apparuerunt iudicibus vana omnia,
|
|
et profuit tibi quod abolitionem non optavi: apparuit certa innocentiae
|
|
fiducia.
|
5
|
Ergo advocatum tuum abdicas, participem laboris? De me facile est:
|
6.1
|
inveniam patrem. Sed tibi timeo: soles enim periclitari.
|
|