Pulsator educatoris expositus
Qui patrem pulsaverit, manus ei incidantur. Talionis sit actio. 372.pr.1
Quidam expositum sustulit, pro filio educavit. Pulsatus ab eo, tamquam
pater manus incidit. Agnitus est adulescens. Advocato naturali patre
cum educatore agit talionis.
DECLAMATIO
  Sceleratissimus omnium, iudices, iuvenis, ingratus vel quia lucem 1.1
beneficio meo accepit vel quia [in] patrem, bis parricida est, semel domi,
iterum in foro. Quam merito cruentas perdiderit manus si quis adhuc
dubitabit, aspiciat: iterum me in conspectu vestro pulsat, etiam truncus
ac debilis, sola rabie integer, in miserum senem incurrit. Quid si haberet 5
manus? Ac ne quis illum coercitum poena putet, etiam audacior factus 2.1
est: debilitatem meam concupiscit, et ei praecipue corporis parti irascitur
per quam vivit. Fateor, iudices, fateor praecidendas fuisse has manus,
sed cum istum tollerent. Nec erubesco, quod ab isto minimum est, male 3.1
audire et crudelitatis quoque reus fieri. Sane crudelem me vocet, dum se
ostendat: non timeo ne istud in me crimen credibile sit cum misericordiae
meae adversarius ipse monumentum sit. Nam quod pater parricidae 4.1
adest, non miror. Debilem non timet, aliquanto crudelior cum exposuit:
neque enim dubito quibusdam illum somniis et prodigiis commotum,
quia videlicet istum †parricidam defungi utique in patrem† fatale erat, ut
se metu liberaret proiecisse. 5
  Ille ergo crudelis, iudices, quem solum iste carnificem vocat, accessi 5.1
miti vultu, miseritus sum, ad summam alienus sustuli quem proiecerat
pater, nec contentus filii loco habui. Quid hac indulgentia, quid 6.1
profecerim quaeritis? Effeci ne deesset qui pulsaret senem: ille quem
praesidio sustuleram, ille quem vindicem etiam adversus alienos
speraveram, tam aperte pulsaverat ut ne infitiari quidem posset. Stultus
eadem indulgentia etiamnum perseverabam, et quaerentibus amicis <a> 5
quo essem pulsatus mentiebar. 'Quid tu?' inquiunt 'expectas donec 7.1
occidat?' Rapuerunt me in forum, ostenderunt verberati oris notas. Iste
fassus est; iudex damnavit; carnifex manus abstulit: nihil in illo iudicio
meum nisi fletus fuit. Dum iactatur tota civitate parricidium, invenit
impietas originem suam. En, ut videtis, iterum pulsat: 'talionem' inquit 5
'peto.'
  Quid agis? Crudelitatis arguis? Quem saltem pulsavi? Misereri soleo 8.1
etiam alienorum. Ego te, cum meus esses, debilitavi. Num per vinum?
Num per furorem? Num iratus? Talio iniuriae ultio est; in hoc scripta est
lex, ne quis inpune petulans sit. Hoc ergo dicis, me iniuria abstulisse? 9.1
Lege incidi: nec ego sed carnifex. Quidquid lege factum est vindicari
lege non solet. Et qua lege? 'Qui patrem pulsaverit.' 'Sed tu' inquit 'pater
non fuisti.' Puta: iudicia tamen iudiciis rescindi non possunt.