SERMO
  Hic de sanctitate iudiciorum. 372.10.1
DECLAMATIO
  Sera post damnationem innocentiae defensio est. Istud quod nunc 11.1
dixisti ante dixisses. Sed non potuisti dicere: pater tuus eram, iure
praesentis condicionis. Abdicare itaque potui, occidere potui, omnem
potestatem tamquam in filio exercere. Miraris? Nec ille potuit contra-
dicere qui pater erat. 'Non eras' inquit 'naturalis.' Tanto igitur plus 12.1
merueram: alienum sustuleram cum essent qui suos proicerent. Sed ut
non fuerim, tu tamen putasti patrem: lex autem mentem punit. Ut scias
verum esse hoc, impetravi. 'Sed tu' inquit 'sciebas non esse filium tuum.'
Poteram quidem dicere: 'sed meritis pater eram, sed tu tamquam patrem 5
cecideras.' Sed, testor, nolui: expositum quoque collegeram. Indignati
sunt amici; ipse fassus es.
  Quid nunc facies? Praecides manus quae te sustulerunt? 13.1