Fortis filius proditionis rei, frater desertoris
|
|
Proditionis reo patre alter ex filiis deseruit, alter fortissime pugnavit.
|
375.pr.1
|
Rogavit pater ut abolitionem suam optaret. Ille fratris inpunitatem
|
|
optavit et in iudicio adfuit patri. Pater absolutus abdicat. Ille CD.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Fateor, non possum lusus arguere qui donari aetati possunt. Non est
|
1.1
|
luxuriosus, sed contumax: haec minus ferenda sunt vitia. Dicas licet:
|
|
'fortis sum', quid mihi prodest, si magis patrem contemnis? 'Mea' inquit
|
2.1
|
'lex est.' Quicquam tibi me vivo tuum est? Ego te in aciem misi: mea est
|
|
virtus, mea lex, mea optio. Non iniquam rem postularem si dicerem:
|
|
'amicum reum vindica': quid si patrem? Etiam innocentem urget
|
|
conspiratio. 'Sed turpis est' inquit 'abolitio.' Quid ad te? Ego meae
|
3.1
|
condicionis arbiter sum. 'Sed' inquit 'supervacua erat: innocens eras.'
|
|
Quid autem? ego quia nocens eram petieram? Verebar fortunam
|
|
iudiciorum et exempla. 'Sed fratris' inquit 'salutem optavi.' Iam ergo noli
|
4.1
|
dicere: 'supervacua abolitio fuit.' Alium enim mihi praetulisti, et inno-
|
|
centi nocentem, reo damnatum, qui certo perire debebat; si misereris
|
|
tuorum, eos saltem adiuva de quibus iudex etiamnum dubitat. 'Quid
|
5.1
|
ergo?' inquit 'perisset?' Si me interrogas, occupatus sum, non audio;
|
|
si patriam, desertor est. Quaedam, iudices, comparatio minuit: per se
|
|
crudele fuit perire fratrem, sed comparatum mihi tolerabile. Quid ergo?
|
|
ego perissem? 'Fratrem' inquit 'servavi.' Itaque nunc frater te abdicat:
|
6.1
|
ille beneficii gratiam debet, ego peccati poenam. Sed quid si non pietati
|
|
servisti, sed ut me occideres? Quantum in te fuit, damnatus sum. 'Adfui'
|
|
inquit. Alioqui abdicareris tantum?
|
|