Expositus iuratus ob nuptias educatoris filiae
|
|
Quidam moriens adulescenti, quem pro filio educaverat, indicaturum
|
376.pr.1
|
se veros parentes pollicitus est si iurasset se filiam quam relinquebat
|
|
ducturum uxorem. Iuravit adulescens. Ille dixit. Post mortem educatoris
|
|
a naturali patre receptus, quia non vult orbam divitem ducere uxorem,
|
|
abdicatur.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Abdicat tam cito? Si non eram idoneus, non eram recipiendus. Tam
|
1.1
|
exiguo tempore quid peccare potui? Etiamsi quid peccavi, ignosce:
|
|
nondum novi mores tuos. Noviciis etiam servulis ignoscitur. Sed quid
|
|
obicis? 'Uxorem' inquit 'non ducis quam volo.' Quid tum? nescis nostri
|
2.1
|
arbitrii esse matrimonia? Adfectus nostri nobis non serviunt: non potes
|
|
efficere imperio ut vel amem quem velis vel oderim. Matrimonium vero
|
|
tum perpetuum est si mutua voluntate iungitur. Cum ergo quaeratur
|
|
mihi uxor, socia tori, vitae consors, in omne saeculum mihi eligenda est.
|
5
|
Alioqui quid proficis invitum cogendo? Repudiabo. 'At enim' inquit
|
3.1
|
'lege cogeris orbam ducere.' Quid? tu illius patronus es? Sine me illi
|
|
respondere. Si potest, lege illa cogat. Interim noli mihi patriam
|
|
maiestatem opponere. Sed nimirum non potest cogere, et ideo non cogit.
|
|
Alioqui forsitan illi responderem [non] habere orbas privilegium, sed
|
5
|
vacuis indicere nuptias, non occupatis.
|
|
'Quid ergo?' inquit 'orbam non ducis?' Gaudeo, pater, quod misereri
|
4.1
|
fortunae potes: et haec orba est, et haec patrem perdidit. Fortuna similis,
|
|
indulgentia propior est. In eadem domo educati sumus: novi mores,
|
|
probo verecundiam, probo genus. Quid si mihi a patre commendata est?
|
5.1
|
Quid si rogatus sum? Quid si etiam iuravi? Vis me fidem non praestare?
|
|
Et cui? Qui me sustulit, qui patrem egit, qui te mihi patrem dedit
|
|
†quemadmodum rogavit†. Non est quod dicas: 'ego cogo'; aeque tamen
|
|
peiero. Et quales futurae nuptiae quae periurio iunguntur?
|
5
|