Auctor pacis abdicandus
|
|
Victa duobus proeliis civitate, tertia instructa acie, pollicitus pacem
|
378.pr.1
|
adulescens si permitteretur sibi cum duce hostium loqui, post discessum
|
|
eorum quia non indicat patri, abdicatur.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Non esse privilegium parentibus datum <adfirmo>. Mentior? Datam
|
1.1
|
esse video liberis respondendi potestatem, et de abdicatione iudicem
|
|
cognoscere. Dico igitur certa esse quae imperent patres, navigationem,
|
|
militiam, quaedam excipi, senatoris, magistratus, iudicis sententiam, et
|
|
†liberos esse quia cives†: hanc vero novam legem, silentium crimen esse.
|
2.1
|
Cum abdicetur procacitatis petulantia, sub hoc patre tacere non licet.
|
|
Finge te quaerere quid amico deliberanti suaserim: extorquebis? Quare
|
|
iudex reum damnaverim? Quam rationem senator in sententia secutus
|
|
sim? Isto modo levissimis quoque causis expellemur, et utcumque
|
3.1
|
delicatis visum fuerit testamenta perdemus. Abdicas. Amavi? Potavi?
|
|
Et fortasse ista †donasti†. Tanti supplicii quod crimen est?
|
|
'Non indicas' inquit 'quid locutus sis.' Finge nolle: licet. Magistratus
|
4.1
|
non exigit, patria non exigit. Si proditorem putas, accusa. Sunt quaedam
|
|
secreta, iudices, et animi parentum imperiis vacant.
|
|