Dives a parasito sacrilego reus caedis
Pauper et dives inimici. Dives pauperem quodam tempore cum uxore 379.pr.1
occisum adulterii crimine in publicum abiecit. Postea dimissus ab eo
parasitus, in sacrilegio deprehensus, e lege tortus inter alia dixit a divite
pauperem illum inimicum iniuria occisum. Dives caedis reus est.
DECLAMATIO
  Reo caedis quid obicitur? Petulantia, improbitas, circumscriptio? Ista 1.1
ne pauper quidem obiecit: nec potuit latere ante acta vita sub eiusmodi
inimico, quem usque eo vehementem dicitis ut mea manu esset
iugulandus.
  Sed inimicum occidi. Quem? Pauperem, qui nihil in curia, nihil in 2.1
contione poterat. Inimici sunt ex pari. Sed puta inimicum fuisse: statim
ad caedem confugiendum est? Verborum contentiones armis finiuntur?
Etiam hostibus parcitur: Caesar Catoni voluit ignoscere. Deinde mea 3.1
manu occido? Tam efferati animi sum? Non venenum est, non percus-
sor? Et dives sum. Deinde cum uxore? Ne illi quidem parco? Deinde
quemadmodum? Rapio de publico? Non clamat, non Quiritium fidem
invocat? Et tanti facinoris parasitum conscium advoco, et eundem postea 5
eicio? Non timeo indicem?
  'Quemadmodum ergo' inquit 'uxorem corrupit?' Alieni facti rationem 4.1
a me exigis. Qui scio an hoc genere vindicare se voluerit qui aliter non
poterat? 'Pauper' inquit 'fuit.' Quasi tantum pretiis mulieres cor-
rumpantur, praesertim divites: immo inlecebris et blanditiis magis
capiuntur. Utique, si quis domesticorum adiuvit, per parasitum factum; 5
et ideo eiectus, ideo a nullo receptus, quod eum laesisset a quo liberalis-
sime exceptus est.
  'At enim dixit parasitus.' Primum unus testis est, deinde parasitus. 5.1
'Tortus dixit.' Eo minus credo: mentiuntur plerumque torti. Deinde hic
habuit mentiendi causam, quod expulsus est, quod sacrilegium propter
inopiam admisit. Adstiti praesens: inde ille exarsit validius, et fefellit.
Hinc reus factus sum. 5