Rapta male tractata
Quae virum malae tractationis damnaverit, duplam dotem 383.pr.1
recipiat; si indotata nupserit, litem aestimet. Rapta nuptias
optavit, postea virum malae tractationis damnavit. Litem morte aestimat.
DECLAMATIO
  Nimio amore et sollicita inquisitione hic offendit uxorem. Venit illa in 1.1
forum gratiosa; ne nos quidem obstitimus quo minus vinceret, ut
sciremus quanto dotem aestimaret. Iudices dixerunt: 'Quid nos inter-
cedimus? Optime ipsis conveniet. Haec tamen, ne sine causa in forum
videatur venisse, ferat aliquid solacii: bene credimus illi eius patri- 5
monium cuius capiti pepercit.' Veneramus hilares ad aestimationem. At 2.1
ista 'Quid mihi' inquit 'cum pecunia est? Mortem desidero.' Putat se ut
occideret vicisse quae vicit quia non occiderat. Obsequendum est tibi,
adulescens: nihil in mulierem dicam. Sed patiaris causam tuam defendi.
  Dicimus pecuniarias lites esse, litigatorem esse non reum, non qui de 3.1
capite sortiatur: illud iudicium vocari, quaestionem, quidlibet potius
quam litem. 'Aestimet' inquit. Quam familiare, quam cotidianum
verbum est! Si quid commodatum non redditur, nota sunt verba
postulantium: 'quanti aestimet.' Ergo pecuniarium verbum est. Huic tu 4.1
mortem putas subici? Veneficus exulat, alii scelerati mitius puniuntur:
malae tractationis damnatus occidetur? 'Mea' inquit 'aestimatio est.'
Immo iudicum: tua in una lege est, quam habuisti. Et lex ubi perire vult
hominem, aperte significat: 'desertor occidatur.' 5