SERMO
  Rei gestae ordinem quia necesse est exponere, in eiusmodi persona 385.2.1
necesse est erubescere.
  Quaestiones illae sunt: an leno damni iniuria dati agere possit; an
inpune illi iniuria fieri; an, cum suam iniuriam non possit vindicare,
mancipii possit; an, si mancipii non potest, prostituti possit; quid sit 3.1
damnum datum esse cum quis [non] habeat quod ante possederit;
etiamnum, ut in primo loco <sit> comparatio personarum, utrum
credibilius sit adulescentem intulisse damnum an accepisse: felicem esse
aetatem si servare possit sua, et lenonem circumscriptum quis crediderit? 5
DECLAMATIO
  Quamquam, ut feceris damnum, merito relata tibi talio est, propter 4.1
quem damna omnes faciunt: leno est publicum damnum. Atqui tuam
ancillam habes. 'Malo' inquit 'exemplo datum est.' Quidni ait civitatem
stare non posse quia meretrix amet? 'Amatorium' inquit 'dedisti.' Damni
agis et veneficium obicis? 5