Avia testis
Qui habebat matrem duxit uxorem, ex qua natum filium aviae nu- 388.pr.1
triendum dedit. Moriens heredem filium fecit, substituit uxorem;
dispensatorem suum manumitti iussit. Puer reductus ad matrem et ab ea
in fundo maritimo, visis piratis, relictus non comparuit. Post paucos dies
cadaver confusis lineamentis, quod filii putaretur, in idem litus eiectum 5
mater ductis sepelivit exequiis. Dispensator manumissus ab ea, post
aliquot annos negotiatum profectus, adulescentem, quem dominum
diceret, apud venaliciarium repertum iudicio adserens evicit. Cum eo
revertit in patriam. Puerum agnoscit avia, negat suum mater.
DECLAMATIO
  Causam, iudices, probatam peregre, probatam domi, propinquis, 1.1
domesticis, libertis, aviae—facinus indignum! matri tantum probare
non possumus: usque eo se libenter credit orbatam ut suos non nisi
mortuos agnoscat. Quod si antea ignotum fuit quantum pecuniae 2.1
cupiditas possit, victrix etiam de natura triumphat: mulier, modo
cadaver tamquam filium complexa, nunc filium tamquam cadaver fugit.
Quae funus suum tantum sibi credidit, gratulationem nemini credit!
Infelicem puerum sola non agnoscit ex propinquis. Causam quaeritis? 5
Quia vivit.
Narratio 3.1
  Habuimus adulescentem optimum propinquum, mitissimum patro-
num, fidelissimum amicum, maritum vero nimium quoque uxorium:
quod ignovimus—filium sustulerat. Puer continuo ad aviam translatus
est: scilicet ab illa matris indulgentia occupata est et haec ablatum non 5
indignata est. Toto illi corpore innotuit; non tamen ulteriorem aviae
notitiam profiteor: nepotem suum optime facie novit. Moriens igitur 4.1
propinquus noster testamentum scripsit breve et simplex: nam neque diu
de primo herede cogitandum fuit habenti filium, neque de secundo
habenti priorem. Nec sane invidimus isti honorata viri iudicia, quibus
utinam gratiam referret. Neque avia captare testamentum eius fas putavit 5
cui destinaverat suum. Haec est nostra narratio: ista narret suos piratas. 5.1
Non insequar eam malignis suspicionibus, nisi quod suos libentius
mortuos agnoscit. Habetis narrationem pueri, habetis et matris: audite
liberti. Interposito tempore libertus notae probitatis, deorum credo 6.1
numine, quod rebus humanis etiam qua non apparet intervenit, peregre
negotiandi causa profectus est. Cum forte videt puerum venalibus inter-
positum, simul et agnovit et agnitus est. 'Quis' inquit 'vobis narravit in
quas terras delatus essem? Num avia vivit?' Itaque habuit puer ad- 7.1
sertorem, adsertor sponsorem, peregrinus advocatos, cum ipse vultus
causam ingenuitatis suae ageret. Filium istius quid aliud dicam quam
agnoverunt? Nec mirum: nihil erat confusum. Fateor multum absentium
quoque profuisse nomina, cum diceremus: 'habet matrem, habet aviam.' 5
In una re, iudices, mentiti sumus: adfirmavimus enim futurum ut hunc
mater agnosceret.
  Bona paterna filio peto. 'Sed ego' inquit 'heres sum.' Sed hic prior 8.1
heres. 'Periit' inquit. Quando? Apud aviam valuerat: ad mortem arces-
situs est? Diutius captivi apud piratas vivunt. 'Visis' inquit 'piratis 9.1
relictus fluctibus obrutus est.' Quid ais? Relictus? Ulli metus filii
memoriam tibi excutiunt? Matrem non agnosco. Quaedam animalia ipso
ore in periculis catulos suos transferunt, novasque illis indulgentia
manus commenta est: noxios alioqui morsus huic uni officio mitigant. 5
Nidulorum, si infestantur, crebra mutatio est: nec quicquam usque eo
ferum est ut non cum progenie sua migret, adeo illis quibus omnium
rerum intellectus negatus est hic tamen adfectus relinquitur. Romani 10.1
generis auctor, divisis inter patrem et filium pietatis officiis, cum
utrumque ad fugiendum anni deficerent, alterum tulit, alterum traxit.
Mater, disce fugere. Puto, non miramini cur mater non recipiat quem
tam vilem habet ut tamquam cadaver relinquat. 5
  'Primus' inquit 'heres periit.' Nisi fallor, iudices, in hoc controversia 11.1
est, utrum fluctibus submersus sit puer an a piratis raptus sit. Si doceo
non perisse, nimirum raptus est; si raptum ostendo, doceo etiam vivere.
Si vivit, nimirum hic est, quem invenit libertus, evicit adsertor, iudex
remisit, avia recepit. 5
  Verum, ut propositum ordinem sequar, nego in mari perisse. Litus, 12.1
amoenitate notum, numquam elato adluitur mari, sed molliter devexum
aequali planitie, paulatim superveniente pelago, subsidit. Longo spatio
ingredientem fatigat antequam destituat. Porro tu tranquillo mari an 13.1
aestuante progressa es? Credibilius scilicet ad haec oblectamenta laetiores
eligimus dies; horridus vero decidentium undarum fragor et exaestuantis
fluctus minax facies. Et tibi, oportune secundum ipsa habitanti litora,
non rapienda sed expectanda occasio est: ita habitas ut tibi etiam 5
tranquillitatis eligere fastidiose liceat. Sane tamen adversis temptestatibus 14.1
et saevientibus se undis offerre libuerit, ne hoc quidem periculosum:
venientis enim fluctus et consurgentis [antequam] freti facies ante terret
quam decipit. Utinam quidem eiusmodi tempestatibus productus esses,
puer! Tu potius matrem reliquisses. Denique quo tempore submersus? 15.1
Dum adplicant piratae an ante? Necdum scis? Tam secura es? Hoc matri
non credo. * * * Cur enim nemo ex paedagogis vidit? Si vidit, cur laboranti
auxilium non tulit? [dum adplicant] Necesse est utique tunc fluctus
vitaverit et ipse quoque piratas fugerit. An vero eodem tempore et pirata 5
adplicat et fluctus praedatur? Rogo vos: qui ante adventum tutus fuit,
adventu piratae perît? 'Cur ergo' inquit 'nemo clamantem audît?' 16.1
Primum vicinus undarum saevientium fragor audientium auribus mino-
rem excludebat sonum; deinde in tanto tumultu fugientium praeterisse
vocem non mirum est. 'Quid ita non auditus est?' Ne, quaeso, infelici
puero vilitatem sui inputaveris, quod relictus, quod desertus est. Cur 5
non audisti? Longius fugeras. 'Sed post paucos dies corpus expulsum 17.1
est.' Quid mirum, ubi piratae vagantur? Quid, tu porro inpune semper
maria traici putas? Non minus possum dicere alienum fuisse quam tuum
filium: signa confusa sunt. Immo credibilius est naufragi fuisse (litus
enim amoenum, non infestos scopulos habet), utique post paucos dies 5
cum dicas expulsum: illud vero longo tempore non expulsum sed
advolutum. Quomodo autem potuit confusa facie agnosci? 'Aetas' inquit 18.1
'conveniebat.' Hoc inter argumenta mea minimum est. 'Statura.' Hoc
†in actione loci†. 'Quare ergo mater sepelivit?' Nescio. Hoc unum dico,
non poterat agnosci: festinavit in bona.