SERMO
  Summovimus peregrinum cadaver; restat ut inducamus filium. 388.19.1
DECLAMATIO
  'Primus' inquit 'heres sepultus est.' Hic ergo quis est? Unde? Qua 20.1
fiducia? 'Aetas eadem est.' Quid si solet quidem hoc argumentum apud
te valere? Sed cur ex aequalibus nemo alius hanc spem vindicat? Hoc
argumentum transeo. 'Statura suffragatur.' Nec hoc me movet: et tu
haec dicis. Sed haec valeant ubi confusus est vultus; ubi lineamenta oris, 5
oculorum et coloris proprietas capillorumque habitus, [omnia staturae]
levia. 'At similitudo fecit illi animum.' Age, quid si ancilla cognoscit? 21.1
Est quidem humilis persona, et ei fortuna gravitatem detrahit. Sed saepe
magnorum fides ex †magnis† venit. Quid si frugi, probata domino? Sunt
etiam in his morum discrimina. Quid—ad fontem causae per gradus 22.1
venio—<si> libertus paternus agnoscit? Frugi servos libertos facimus:
sortimur genus, non eligimus, nec ante nos nostri arbitrii sumus. Et
nescio an maius sit facere genus. Libertus viri tui, mulier, cuius iudiciis
gloriaris, qui te filio substituit, hunc etiam [a filio] manumisit. Quod 5
tibi dedit, nulli abstulit; quod huic, etiam filio subduxit: et facilius est
viro placere quam domino. 'Sed pro se mentitus agnoscit patronum.' 23.1
Servitutem sibi manumissus imponit. 'Huic' inquit 'debeo manus,
operas, testamentum.' Vindictam magno redimere solent. 'Colludit' 24.1
inquit 'cum avia.' Bene agis: dum evertere vis testem, alterum dedisti.
'Convenit' inquit 'illis.' Proba convenisse. Speraverunt effectum men-
dacii: qui potuit esse sermo? 'Nepos meus periit fluctibus et sepultus est.
Tu tamen vade, aliquem venalem adduc, ego agnoscam.' Perfectum est: 5
non timent deprehendi? Non omnia signa confusa sunt. Si odit, 25.1
testamentum potius dementiae accuset, dicat subiectum, dicat falsum;
accuset te quod filium ad mare duxeris, dicat tua culpa perisse. Quare
deinde tam sero, post annos, consilium initum est eiusmodi? Res inter
initia urunt, et livor mora solvitur. Sed ad hoc proficiscitur: qua ratione 5
alienum servum evincit?
  Modo dicebam, libertum habeo; at iam praeiudicium habeo. Si testis 26.1
honestior iuraverit, conficitur controversia: at ego multos iudices iuratos
dabo. Causa cognita, excussa et absoluta est. Nego solvenda esse iudicia:
hunc esse puerum inventi sunt qui iurarent. 〚'Peregre' inquit. Illic, dicis, 27.1
ubi non gratia, * * * ubi citra haec omnia nuda veritas stabat. Hoc meum
argumentum est.〛 Quid quod non tantum iudicatum sed etiam peregre
iudicatum est, ubi non propinqui, ubi vix quisquam erat qui patrem
huius nosset? At hercules quale domi iudicium est? Ibi solus libertus 5
vicit: hic et avia defendit. 'Dedit' inquit 'libertus pecuniam venaliciario 28.1
ut praevaricaretur.' Sane nec avia libertum timuerit nec libertus venali-
ciarium: proba libertum habuisse pecuniam, tulisse, dedisse. Necesse est
multum venaliciarius poposcerit: aestimavit enim non rem suam sed
spem nostram. Age deinde, non timet libertus ne ille qui puerum 5
vendidit tibi vendat indicium, ne veniat, ne scribat?
  Si corruptum iudicium non probas, vici. Agnoscit avia, quae maiorem 29.1
temporum partem huius oblectatione consumpsit. 'Filius meus' inquit
'in hac aetate talis fuit.' †Digna† est testis notitia: de nepote dicit
causam; nullum testamentum captat, etiam suum pignorat. 'Sero hoc
placuit.' Hoc et meum argumentum est. Filium sustulit (pudicae 5
argumentum est), hunc curiose educavit, in nullum litus duxit. 'Sed filius 30.1
illam notavit.' Si merito, huius crimen; si inmerito, illius. Dic quare:
immo noli mortuum illius criminari filium. Non queritur. 'Sed sperat
pecuniam.' Primum eius aetatis est ut debeat contemnere. 'Odit me' 31.1
inquit. Quam habet iniuriam tuam? Nihil queritur, nisi quod filium
tuum in litus duxisti. †Deo perierat† nimirum oscula sua †venaliciario†
inquinat. 'Non debeo' inquit 'videri invita filium agnoscere: mater
sum.' In multis nihil matris ultra titulum est: nec novercae omnes 5
<oderunt>.