SERMO
  Haec quoque aliquotiens tractata controversia est, et per summas 261.1.1
digeri potest.
DECLAMATIO
  Primum incusamus legem non satis significanter scriptam et multa 2.1
obscura in se habentem. Nam hoc non satis distinxit, utrumne patri-
monia nunc demum aequari oporteat, an quotiens aliquod eminebit. At
si vere remedium id solum pro re publica est, perpetuum esse debet, et
ideo lex repudianda quia hoc non satis dispexit. 〚Si haec vis est legis istius, 3.1
ut sit de aequalitate patrimoniorum, idem census omnibus detur, omnes
paene dies, omnia tempora necesse erit in hac partitione consumi, si quis
frugalius vixerit, si quis luxuriosius vixerit.〛
  Est praeterea contra leges omnes scripta haec lex: quippe nullum ius 4.1
non ita compositum est ut suum quisque habeat et alieno abstineat.
  Sed ne servari quidem potest. Quid enim futurum est? Praetereo illud, 5.1
quod aliqui negotiabuntur, aliqui adquirent, aliqui frugaliter vivent:
quae ratio relinquendae hereditatis erit, quae ratio testamentorum, cum
is qui creverit hereditatem continuo plus sit habiturus quam ceteri, et
divisurus cum iis qui non eundem honorem supremis defuncti tabulis 5
habuerunt?
  His adiciamus quod etiam inutilis est, duabus praecipue causis. Nam 6.1
et frugalitatem eorum qui servaturi sunt inminuet et luxuriae eorum qui
consumpturi sunt prospiciet: cur enim quisquam servet, tam perditurus
aliena luxuria quam sua, cur enim non quisque abutatur?
  Haec de ipsa lege dixisse satis erat, remota temporum aestimatione. 7.1
Nunc videamus quid sit propter quod ponatur. 'Frequentes tyranni
sunt.' Primum, quam inicum est, ideo quod aliquos improbos habeas,
exui patrimoniis paternis atque avitis eos etiam quos bonos esse cives
constabit! Nam si tyrannidem timemus, erat aliquanto aequius in per- 5
sonas eorum qui possent rei publicae esse suspecti derigi actiones quam
poenam esse publicam metus (ut dicitis) publici. Adice quod ne prae- 8.1
cipua quidem causa est adfectandae tyrannidis magnitudo facultatium.
Quin ex diverso facilius aliquanto occupaverint tyrannidem ii quorum
fracta ratio, quorum clauda fortuna, et qui stare re publica salva non
possunt. Deinde adeo non inhibetis ista re tyrannidem ut, si qui in civi- 9.1
tate nostra dementes sunt, etiam causam habituri sint adfectandae
tyrannidis. Nam si qui tyrannidem occupat ut aliena bona possideat,
quanto facilius ad tyrannidem perveniet ut sua vindicet, sua recipiat?