Maritus virginis raptor
Iniusti repudii sit actio. Qui habebat uxorem rapuit virginem. 262.pr.1
Nuptias rapta optavit. Ille repudiavit uxorem. Agit illa iniusti repudii.
DECLAMATIO
  Lex iniusti repudii, maxime necessaria ad continenda matrimonia, et 1.1
his praecipue moribus, quibus finem tantum necessitas facit, super
omnes leges tuenda est.
  Repudiatam ab hoc uxorem esse manifestum est: relicum est ut aliquid 2.1
repudiatae obiciat. Ita demum enim potest esse iustum repudium si
meruit id quae repudiatur. Ne ipse quidem tam impudens est (quam-
quam non desit audacia) ut crimen ullum fingat in uxorem. Necessitate
defenditur. 5
  Poteram dicere aliud esse iustum. Nam lex iniusti repudii spectat 3.1
utramque personam, nec satis est id modo intueri, quid maritus facere
debuerit, verum id quoque intuendum est, quid pati debuerit uxor.
  Quare licet tu necessario repudiaveris, haec iniuste repudiata est. Haec 4.1
dicerem si non tua culpa accidisset ut repudiares. 〚Sed miror si in hac
civitate diligentissima iuris ulla lex contra alteram scripta est, aut hoc
prudentissimi constitutores iuris non viderunt. Quomodo necesse est
quod iustum non erat?〛 'Rapta' inquit 'nuptias meas optaverat.' Non 5.1
est hoc tale quale si diceres: tyrannus coegit, quale si diceres: aliquis cui
potestatem dederat res publica hoc iussit, senatus aut populus pertinere
id ad rem publicam existimavit; ut rapta repudiare coegerit, ut cogi
posses, tu fecisti. Et ipsum hoc repudii tempus male computas. Tunc 6.1
repudiatam tu credis uxorem cum res suas sibi habere iussa est, cum
egredi domo? Uxorem tunc repudiasti cum rapuisti, cum potestatem
huic legis adversus te dedisti, cum egisti ut raptae adversus te liceret
quantum adversus caelibem licet. 'Rapta raptoris mortem vel nuptias 7.1
optet': hanc potestatem adversus te vitiata habuit. Ecquid intellegis iam
non esse uxorem quae non obstat? Ego te adeo non puto defendi hoc
genere patrocinii posse ut, quocumque alio modo dimisisses uxorem,
meliorem †tum† causam fuisses habiturus. Egregia hercule defensio! 8.1
Dico: 'repudiasti uxorem pudicam obsequentem fidelem'; respondes
mihi: 'sed rapui, sed alienam domum expugnavi.' Pessimus maritus
videreris si amorem in aliquam meretricem deflexisses, si ancillarum
cupiditas a geniali <te> toro avocaret. Iam tum non eras maritus cum 5
animus tuus spectabat vacantes. Et hoc si tantum libidine et cupiditate 9.1
fecisses, repudii tamen causa ad te rediret. Quid si ne credibile quidem
est nisi eo pacto factum hoc esse, ut tibi raptori ignosceretur? An vero tu
in tantum periculum venisses ut raperes maritus, ut crimini tuo hanc
quoque adiceres invidiam? Nisi succurritis, iudices, inventum est iam 10.1
quomodo uxores optimas repudiare liceat. Prospicienda tantum virgo
est, rapienda est. Ceterum defendemus istud, quod nullo genere licet
facere, specie necessitatis.
  Praeter haec illud quoque, iudices, intueri oportebit, quo maximorum 11.1
istius criminum aliqua tamen vindicta contingat. Per se indignum erat
raptorem inpune fecisse; indignum erat iniuste repudiatam esse uxorem.
Utrique crimini una poena erit, levis quidem. Et sane habeat hoc lucrum
magna nequitia, quod non fere puniri pro meritis potest. Ab illa quidem 5
rapta vindicabit nos ipse.