Ignominiosus contra tres rogationes
Qui tribus rogationibus contradixerit nec tenuerit, ignomini- 263.pr.1
osus sit. Duabus quidam rogationibus contradixit; non tenuit. Tertia
rogatio ferebatur qua ignominia remittebatur notatis. Contradixit et
huic; non tenuit. Dicitur ignominiosus.
DECLAMATIO
  'Qui tribus rogationibus contradixerit nec tenuerit, ignominiosus sit.' 1.1
Lex manifesta: fortasse supervacuum ista dicere; verumtamen permittit
†lex† et hoc dicere: iusta. Quis maiore ignominia dignus est quam homo
inquietus, qui publicis utilitatibus ter obstiterit, qui ne metu quidem
ignominiae ad silentium compelli saltem tertio potuerit? 5
  Ergo de lege dubitari nihil potest; videamus an hic in legem inciderit. 2.1
Tribus rogationibus contradixit. Num fallimur numero? Num aliquid
adversus istum mentimur? Non ut opinor ipsum saltem dicere ausu-
rum. Bis iam contradixerat, bis non tenuerat. Proxime dixit; non
tenuisse eum scimus. Ergo si et lex ignominiosum vult esse eum qui ter 5
contradixerit nec tenuerit, et hic contradixit ter nec tenuit, quomodo
non sit ignominiosus inveniri profecto non poterit.
  Non negat se in hanc legem incidisse; sed eadem rogatione cui contra- 3.1
dixit solutum esse contendit: placuisse enim publice ut omnibus
ignominiosis nota remitteretur. Non miror istum tam frequenter contra-
dicere: vim legum parum perspicit, quo pertineant rogationes aut
dissimulat aut ignorat. Ferri profecto rogatio, quotiens poena aliqua 5
remittitur, non potest nisi de iis qui poena iam tenentur. Id vel cogi- 4.1
tatione eius qui tulit rogationem vel aestimatione populi vel ipsa rei
natura perspiciamus. Is qui ferebat rogationem num aliquid cogitare de
eo potuit qui non erat ignominiosus? Non, ut opinor. Neque enim hic
iam ter contradixerat rogationi, nec an tertio contradicturus esset 5
divinari poterat. Ergo qui ferebat rogationem nihil de eo cogitavit.
Populus, cum in consilium mitteretur et miseratione hominum movere- 5.1
tur, de iis cogitavit qui ignominiosi iam erant. Fortasse motus est
numero, fortasse motus est personis, fortasse motus est causis. Hic
neque in numero esse poterat (nondum enim ignominiosis accesserat),
neque causa miserabilis, qui ne damnatus quidem esset, neque persona. 5
Ergo nec qui ferebat rogationem nec qui accipiebant de hoc cogitaverunt.
Nunc ipsam rei naturam intueamur. Quid remitti potest nisi quod credi- 6.1
tur? Haec rogatio nihil aliud fuit quam ignominiosorum in pristinum
statum restitutio. Tu nondum eras in ea fortuna ut restituendus esses.
'Sed eodem' inquis 'tempore ego ignominiam merui quo remissa est.'
Postea dicam quam dignus ista sis ignominia; interim ista temporis 5
computatione excludo. Quamvis enim ea rogatio recepta sit cui tu tertio
contradixisti, ante tamen rogatio recepta est quam tu ignominiosus esse
coepisses. Lex enim quid dicit? 'Qui rogationi ter contradixerit neque 7.1
tenuerit, ignominiosus sit.' De praeterito et de perfecto iam transactoque
tempore loquitur. Cum de rogatione ageretur, contradicebas; nondum
eras ignominiosus: nondum enim rogatio erat. At cum recepta est
rogatio, tum, quia non tenueras, ignominiosus esse coepisti. 5
  Illud etiam adiciendum videtur, neminem umquam digniorem fuisse 8.1
ignominia quam te. Viderimus enim quales illae fuerint rogationes
quibus antea contradixisti. Utiles utique: receptae sunt enim et pro re
publica placuerunt. Enimvero huic aliquis rogationi contradicit tam
misericordi, tam leni, quae civium numerum ampliat! Si alius quilibet 5
contradixisset, inhumanam rem fecisset. At tu istud contradicis, ne
ignominiosi restituantur, homo extra periculum positus? Dignus es ergo
ut patiaris ea quae pati omnes voluisti. Nisi forte sic intellegimus istam 9.1
receptam rogationem ut nemo sit umquam omnino in civitate nostra
ignominiosus. At <si> id vel populus voluisset vel ille qui ferebat,
abrogasset potius hanc legem quam novam constituisset. Rogationem 10.1
apparet de his tantummodo latam qui erant ignominiosi; illis remisit
istam veniam. Fortasse isti placebit si plures inciderint in eandem
sortem, in eandem condicionem.