Pars Altera
|
|
DECLAMATIO
|
|
Idem tempus est ignominiae meae et receptae rogationis. Nam natura
|
263.11.1
|
prius est ut ego non teneam quam ut recepta lex sit. Nam si ego tenuis-
|
|
sem lex recepta non esset; quoniam non tenui, recepta lex est. Igitur
|
|
ignominia mea praecessit tempus rogationis. Prius apud animos suos
|
12.1
|
constituerunt homines non parere contradictioni meae quam rogationem
|
|
receperunt. Antequam tabella referretur, antequam excuteretur numerus
|
|
populi, ego iam non tenueram. Rogatio nondum erat recepta nisi
|
|
posteaquam dinumeratae sunt populi sententiae.
|
5
|
Hoc ergo tenui. Atque etiamsi hoc tempus mihi non remitteret totam
|
13.1
|
ignominiam, lex tamen, quae ignominiosos vacare omni nota voluerat,
|
|
remiserat mihi duas illas contradictiones. Non enim facit ignominiam
|
|
tertia contradictio, sed tres. Quod si duae illae praecesserant, quae
|
|
maiorem partem ignominiae conficiunt, id quod iam me premebat
|
5
|
remiserant.
|
|