Fraus legis Voconiae
|
|
Ne liceat mulieri nisi dimidiam partem bonorum dare. Quidam
|
264.pr.1
|
duas mulieres dimidiis partibus instituit heredes. Testamentum cognati
|
|
arguunt.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Antequam ius excutio et vim legis, quae per se satis manifesta est,
|
1.1
|
intueor, primum illud apud vos dixisse contentus sum: adsum testamento.
|
|
Eventum huic legi dabit religio vestra, et excussa parte utraque senten-
|
|
tiam formabit. Interest tamen supremae hominis voluntati legem favere,
|
|
ut, quod de bonis suis constituit in supremis dominus, fecerit iure. Nec
|
2.1
|
me confundit quod ex diverso sunt propinqui. Iactent, ut volent,
|
|
sanguinis coniunctionem; ego intellego quasdam fuisse causas propter
|
|
quas is qui hos cognatos habebat aliis moreretur heredibus. Ac si in hac
|
3.1
|
parte haberent fiduciam, arguerent testamentum tamquam impium, tam-
|
|
quam inofficiosum. Nunc apparet neque de personis earum quae heredes
|
|
sunt institutae dici apud vos posse, neque eorum qui sibi contra testa-
|
|
mentum vindicant merita proferri. Solum enim ius excipiunt et circa
|
5
|
legem calumniantur.
|
|
Quae lex tamen qualis est? 'Ne liceat mulieri plus quam dimidiam
|
4.1
|
partem bonorum suorum relinquere.' Etiamsi forma iudicii unius est,
|
|
apparet tamen duabus cum heredibus esse litem. Quaero igitur ab istis
|
|
utram eligant, cum qua malint consistere. Neque enim litigant de bono-
|
|
rum parte, sed totum arguunt testamentum.
|
5
|
Incipiamus igitur ab ea quae prior scripta est. Quid in hac parte
|
5.1
|
testamenti vitiosum est? Vetatur plus quam dimidiam partem bonorum
|
|
relinquere: dimidiam partem patrimonii accipit. Excutiemus postea
|
|
quale sit illud quod consecutum est: interim hoc prius firmum est, nec
|
|
everti sequentibus potest.
|
5
|
'At enim ius illa quidem habuit capiendi; sed ea quae postea scripta est
|
6.1
|
non habuit.' Iterum interrogabo: quare? 'Quoniam plus quam dimidiam
|
|
partem patrimonii relinquere feminae non potuit.' Atqui haec quoque
|
|
non plus quam dimidia parte patrimonii heres instituta est. Nec video
|
|
rationem cur id quod illi capere licuit huic non liceat, cum in eodem
|
5
|
scripta sit testamento. Manifestum est nihil posse calumniae admittere
|
|
verba legis ac scriptum.
|
|
Nunc peritissimi litium homines ad interpretationem nos iuris addu-
|
7.1
|
cunt. Non enim hanc esse legis voluntatem quae verbis ostendatur videri
|
|
volunt. Quorum ego prudentiam, iudices, magnopere miror: tantum
|
|
vicerunt illos maiores nostros, illos constitutores iuris, illos qui rudem
|
|
civitatem legibus ac iure formarunt, ut hoc adprobare conentur, defuisse
|
5
|
his sermonem, defuisse consilium. Ac priusquam rationem ipsius legis
|
8.1
|
excutio, interim hoc dico, iudices, perniciosissimam esse civitati hanc
|
|
legum interpretationem. Nam si apud iudicium hoc semper quaeri de
|
|
legibus oportet, quid in his iustum, quid aecum, quid conveniens sit
|
|
civitati, supervacuum fuit scribi omnino leges. Et credo fuisse tempora
|
9.1
|
aliquando quae solam et nudam iustitiae haberent aestimationem. Sed
|
|
quoniam haec ingeniis in diversum trahebatur, nec umquam satis con-
|
|
stitui poterat quid oporteret, certa forma ad quam viveremus instituta
|
|
est. Hanc illi auctores legum verbis complexi sunt; quam si mutare et ad
|
5
|
utilitates suas pervertere licet, omnis vis iuris, omnis usus eripitur.
|
|
Nam quid interest nullae sint an incertae leges? Lex illa complexa est ne
|
10.1
|
plus liceat quam dimidiam partem mulieri relinquere. Neutri ex his
|
|
quibus adsumus plus dimidia parte relictum esse manifestum est. Et
|
|
apparet potuisse legum latorem, [ut] si partem demum patrimonii
|
|
pervenire ad feminas vellet, partem utique viris relinqui, id ipsum
|
5
|
cavere; neque id magno aut difficili circuitu effici potuit, sed vel sic
|
|
scripta lege, ne plus quam dimidia pars patrimonii ad feminas perveniret.
|
|
Interrogo enim: si <qui> pluribus feminis sed minores aliquanto por-
|
11.1
|
tiones reliquerit, quae tamen computatae et in unum contractae plus
|
|
quam semissem patrimonii efficiant, quaero an moveri lis possit. Nam si
|
|
movetur lis, non hac (ut opinor) lege litigabitur, qua plus quam
|
|
dimidiam partem patrimonii relinquere feminae non liceat, cum ex illis
|
5
|
nulla dimidiam partem acceperit. Sive ad totam nos vocas computa-
|
|
tionem, nihil interest quantum cuique feminae relinquatur.
|
|
Quid si ne ratio quidem repugnat scripto et verbis legis istius? Quid
|
12.1
|
enim putas voluisse legis latorem cum hoc ius constitueret? Ne feminae
|
|
nimias opes possiderent, ne potentia earum civitas premeretur. Hoc ergo
|
|
adversus singulas constituit, et ad evitandas opes feminarum satis hoc
|
|
quaesitum, ne uni plus quam dimidia pars patrimonii relinqueretur.
|
5
|
Ceterum quidem illud non caverunt leges, ne plures feminae eodem
|
13.1
|
testamento scriberentur, non hercule magis quam illud, ne plures
|
|
hereditates isdem feminis relinquerentur.
|
|