SERMO
  Initia communia habet controversia: 'praemium peto lege concessum 266.1.1
sine exceptione.' Secuntur et illa, ut iustum quoque sit virum fortem
optare quod velit. Secunda illa quaestio est, an contra legem optare
liceat: in qua illud dicere solemus, nullum praemium posse inveniri quod
non contra legem aliquam sit, et ideo magnam esse virorum fortium 5
potestatem, quia supra omnia iura sit. Deinde comparabimus etiam
leges, et dispiciemus utram servare magis e re publica sit, si utique altera
tollenda sit. Postea veniemus ad id quoque, an utique ista praescriptio 2.1
valere debeat semper, hoc est, an etiam in publicis causis bis de eadem re
agere non liceat. In quo illud dicetur: privatis litibus, quoniam et minus
momenti et plus numeri habeant, succursum esse hac lege, publicas
actiones maiores esse quam ut cadant exceptione. Insequetur denique 3.1
illud, ut dicamus, etiamsi in aliis publicis causis bis de eadem re agere
non liceat, non tamen eam condicionem esse proditionis, quoniam in
ceteris fortasse de poena tantum et periculo quaeratur eius qui accusatur,
in causa proditionis de totius civitatis discrimine litigetur. Illud <quo- 4.1
que> quaeramus, an ista praescriptio ad eos tantum pertineat cum quibus
agitur, patiente eo qui accusatur liceat bis agere.
DECLAMATIO
  Putemus te esse qui velis accusare, <me> reum non contradicere: quis 5.1
tum prohiberet quo minus iterum accusarer? Ergo quod tibi liceret
facere me patiente, necesse erit me optante.