SERMO
  His excussis quaestionibus veniemus ad aequitatem. Dicemus hoc 266.6.1
esse pro nobis, dicemus hoc esse pro re publica.
DECLAMATIO
  Opto ut causam iterum dicam. Nec me fallit quam multa praeteream 7.1
quae mihi lege concessa sint. Sed quis tandem me innocentem, quis
dignum conversatione vestra putaret, si aliud optarem? Est pro me. Non
enim et tum ideo tantum defensus sum ut in civitate remanerem, ut
essem vobiscum, sed ut probarem me innocentem, nihil contra patriam 5
meam esse molitum. Et nunc non est satis si mihi ignovistis, si me 8.1
civem vestrum publica necessitas fecit. Ego vero si merito damnatus
sum, si quid tale quale contra me pronuntiatum est feci, non utor isto
beneficio.
  Non sit pro me, sed est pro civitate. Homicidii damnatus, etiamsi 9.1
merito exulabat, si revocatus est, potest de eo dici: 'satis dedit poena-
rum'. Alia scelera finem suppliciorum acceperint: vos proditorem in
civitate sinetis esse, cum totiens bella interveniant (non dico de extremo
illo discrimine)? Tantine est metus quisquam? Toto animo adversus 5
hostem nisi, non respicietis, non expavescetis? Est pro re publica.
  Sed accusatoris quid interest, aut quid est cur * * * iniquiore condicione 10.1
dicturus sim hodie causam quam antea dixi? Tum detulerat eum cui nihil
obici posset; hodie defert damnatum. Hoc in primis mihi obiciet, quod
contra me sententias tulerint sanctissimi iudices, quod proditorem me
esse pronuntiaverint. Obiciat; et sic defendam. Et ne quis me, iudices, 11.1
sic audiat tamquam ego de his querar qui pronuntiaverunt. Si istud
invidiosum iudicibus esset, poterat videri non inmerito praemio meo
aliquis obstare. Sed non semper iudicum culpa est cum innocens damna- 12.1
tus est: aliquando testis corrumpitur, aliquando parum diligenter causa
defenditur, aliquando reo nocet et ipsa fiducia. Vultis scire hoc non
pertinere ad iudicum pudorem? Nemo contradicit nisi accusator.