Flens ad arcem depositor tyrannidis
Adfectatae tyrannidis sit actio. Qui tyrannidem deposuerat sub 267.pr.1
pacto abolitionis iuxta arcem flens deprehensus est. Adfectatae tyranni-
dis reus est.
DECLAMATIO
  Non fui, iudices, dubius eo tempore quo paenitentia iuvenilis temeri- 1.1
tatis rem publicam legibus ac <populi> potestati reddidi quin mihi mul-
tum vexationis, sive ab iratis sive ab invidis, immineret. Neque enim
iste accusator odio futurae tyrannidis in iudicium descendit, nec mihi
ullum imminere periculum ex eo crimine quod intentatur intellego. Qua- 2.1
propter et initio actionis et per omnem orationem nihil magis faciendum
mihi esse intellego quam ut invocem publicam fidem, ut id quod remi-
sistis, cuius oblivisci optimum putastis, non intra verba modo primum-
que promissum steterit, sed penitus animis ac mente * * * impetrasse videar. 5
  Reliqua adeo longe a suspicione adfectatae tyrannidis aberunt ut 3.1
propius spectent ad priorum temporum paenitentiam. Lacrimas quidem
meas †si hic in iudicio temporibus etiam in hac pace tranquillitate degen-
dum est† cum sint exorandi adhuc animi multorum, sustinenda maligni-
tas. Haec mihi omnia arx fecit. An ego possum non flere quotiens cogito 4.1
quos habuerim parentes, quam domus famam, quas spes adulescentiae
infelici temeritate, damnandis cupiditatibus everterim, ut sentio, in per-
petuum? Nihil est enim quod accusator meus simulatione quadam 5.1
†alteea† quae praeterierunt obliqua malignitate obicere conetur. Ego me
fecisse quod nollem et scio, iudices, et confiteor; et quamdiu vixero,
semper hoc †animo tota mente† inhaerebit. Neque enim illas quae me 6.1
tetigerant suspiciones pertinere ad praesentem defensionem puto, secu-
rissima re publica, nec quid illud fuerit * * * an alienis cupiditatibus ob-
stiterim dum meas †simul†. Omnia ista absoluta esse credo eo tempore
quo inter me remque publicam convenit ut haec omnia memoriae exci- 5
derent, ut non ad leges, non ad odium pertinerent; tunc certe laudabatis.
Sed quemadmodum apud vos moderationis famam consecutus sum, ita 7.1
apud me ipsum haec quoque gravis verecundia animo fuit, quod videbar
hoc fecisse tamquam moderator. Quid postea? Satellitesne contraxi? 8.1
Aut arma habui? Aut divisi pecuniam? Aliquid inter amicos continui?
Quid obici mihi potest in futurum, cum praesertim adfectatio tyrannidis
multa crimina <desideret> et quae non coniectura colligi oporteat verum
manifesta deprendi. 5
  'Apparet' inquit 'cupiditas tua: fles enim iuxta arcem.' Si confiterer 9.1
depositae potestatis illius paenitentiam, dicerem tamen aliud esse adfec-
tare tyrannidem, aliud cupere. Verum quid signi, quid argumenti istae
lacrimae habent? Flere miratur aliquis hominem? 'Sed iuxta arcem fles.'
Num ego possum continere lacrimas quotiens illum locum video a quo 5
tam libenter descendi? Illic mihi succurrit infamata adulescentia. Quo-
tiens arcem video, succurrit: inde has inimicitias. Sero me, accusatores, 10.1
deprehendistis: quantum me putatis flevisse antequam descenderem?
Istius enim adfectus argumentum lacrimae habent. Ceterum adfectare
tyrannidem sperantis est, erectioris animi sunt ista crimina, fletus
remissi, fatigati. Tu id mihi criminis eius argumentum vis videri cuius 5
desperatio est. Quaero enim ex te unde istum fletum putes. Nam si 11.1
adfecto, si spero, si rediturum me ad ea ex quibus invitus descenderim
puto, quae causa lacrimarum est? Si vero hoc est quod animum meum
torqueat, quod ex illo fastigio descenderim, quod ex aequo vivam, quo-
modo adfectare possum quod scio mihi non posse contingere? 5
  Eodem revolvatur oratio necesse est unde coepit. Ego publicam ap- 12.1
pello fidem, quae inter piratas sacra est, quae inter armatos hostes
indutias facit, quae deditarum civitatium iura conservat. Qualecumque
istud est, promisistis, censuistis. Ac de me quidem nihil. Mihi enim iam 13.1
taedio vita est, iamque hae lacrimae cotidianae accesserunt prope ad
vota mortis. Illud videte, an si aliquem †rei publicae† error aut fortuna,
si quem aut consilium aliquod aut temeritas miserit, detis locum paeni-
tentiae, permittatis emendari, velitis [ne] meliores fieri cives. 5