Orator medicus philosophus
Contendunt orator medicus philosophus de bonis patris, qui testamento 268.pr.1
eum heredem reliquerat qui se probasset amplius prodesse civibus.
DECLAMATIO
  Lex contentionis et formula et omne praescriptum ex testamento 1.1
patris pendet: cuius vis non est ea, ut quaeratur quae professio ex nostris
speciosissima (quamquam sic quoque vincerem), sed quae civitati sit
utilissima. Nihil est ergo quod ingenia iactent, nihil quod ex animo suo
tantum referant: quaeritur quis omnibus prosit. Sit philosophia res 2.1
summa: ad paucos pertinet; sit eloquentia res admirabilis: non pluribus
prodest quam nocet. Sola est medicina qua opus sit omnibus. Et patrem
quoque nostrum id voluisse, ut hanc quam in contentione reliquisse
videtur partem quodammodo civitati daret, manifestum est. Non sibi 3.1
utilissimum, non amicis utilissimum, non de patre optime meritum:
proprie quid ferre ex testamento suo voluit qui fuerit utilis civitati. Ergo
et aequaliter ad omnes medicina sola pertinet et nulla <res> tam neces-
saria est omni generi hominum quam medicina. Reliqua conferamus. 5
  Ac mihi primum agendum est cum fratre philosopho, cuius ego in 4.1
hodierna contentione propositum mirari satis non possum. Nihil enim
videtur habere philosophia praestantius quam quod modicis contenta
est, ampliores opes non desiderat. Nam si cupiditates easdem quas ceteri
habet, non video quid prosit. Neque me praeterit, iudices, quam multa 5.1
dici adversus hanc professionem ab iis soleant quorum libertatem non
impediunt personae. Quippe hos illi et vanos vocant et otiosos et in
ambitum ipsum contra quem maxime disserere videntur alligatos. Mihi
cum fratre quaestio est. Haec ergo leviora dixisse satis est, philosophiam 6.1
non esse necessariam. Ego enim mores nasci puto et propriam cuiusque
naturae virtutem. Alia forsitan discantur, quaedam experimentis cognos-
cenda sunt: boni mores constant voluntate. Id patere diversis utriusque 7.1
partis exemplis potest. Nam et optimos viros citra philosophiam fuisse
constabit et studiosos sapientiae usque ad ultima exempla scelerum
nequitiaeque venisse. Non enim, ut opinor, ex istorum scholis abstinen-
tiam didicere Fabricii, Curii, nec uti mortem contemnerent Decii 5
consecuti sunt [nec] vetera horum explicando monumenta. Tulit civitas
populi Romani liberatores Brutos, tulit Camillos, antequam ulla istius
artis simulatio inreperet. Iam vero si ex diverso intueri placeat, quis 8.1
ignorat ex ipsa Socratis, quo velut fonte omnis philosophia manasse
creditur, schola evasisse tyrannos et hostes patriae suae? Non est igitur
necessaria philosophia. Atqui etiam ut studio perveniri ad sapientiam 9.1
possit, via tamen eius incerta est. Namque ut omnes in unum philoso-
phos contraham, non tamen inter eos constare potest quae potissimum
secta discenda nobis, quibus praeceptis parendum sit. Pugnant inter se
  atque dissentiunt et perpetuam hanc per saecula litem trahunt. Aliis 10.1
summum bonum voluptas habetur; quidam id in nuda virtute posuerunt;
nonnulli miscere ista conati sunt atque confundere, et ex bonis corporis
animique et eorum quae extra essent ad finem vitae beatae perveniri
posse existimaverunt; delectavit quosdam modus omnium. Iam vero 11.1
quanta circa deos pugna! Quidam nihil agi sine providentia credunt; alii
curam deorum intra sidera continent; quidam in totum deos sustulerunt;
quidam, dum hoc erubescunt, cura vacare utique dixerunt. Hi nos ad 12.1
administrationem rei publicae hortantur; illi nihil periculosius civilibus
officiis credunt. Quosdam videas odio pecuniae ferri nudos expositosque,
veluti ad provocandas calamitates; sunt qui voluptates non animi modo
sed etiam corporis inter praecipua ducant bona. Quibus credam? Quibus 13.1
accedam? Quidquid probavero, plures negaturi sint. Nec porro quae-
cumque praecipiuntur * * * possunt. Ergo et non necessariam esse philo-
sophiam et difficilem electionem esse diximus; atque inter ipsos etiam
plerosque philosophos constat vix posse percipi. Neque ego ignoro esse 14.1
quosdam qui [quamquam] nomen sapientiae facile atque avide (ut sic
dixerim) dederunt; tamen quidam sapientem ex fabulis repetunt, et inter
eos qui studuerunt, qui elaboraverunt, nullum adhuc inventum esse
confitentur. Verumtamen, ut aliqua etiam de universo loquamur, quis 15.1
usus ipsorum virorum? Militiaene utiles an civilibus officiis? Quid in his
deprehendas praeter fictam frontem et perpetuum otium et quandam ex
adrogantia auctoritatem? Verum sint ista (ut dicitur) magna: ego haec
ad formam legemque paterni testamenti voco. Quid civitati prosunt? 5
Amputant vitia? Nimirum nemo luxuriosus est, nemo pecuniae cupidus.
  Haec de philosopho dixisse satis est: transeamus ad oratorem. Quem 16.1
intellego fiducia eloquentiae ad hanc descendisse causam. Multum se
valere in iudiciis putant; rapiunt malas aliquando causas. Et sane si iustitia
valeat, quid est eloquentia? Quid ergo civitati conferunt? Illa enim sane 17.1
remittamus, omne circa verba studium et, cum rerum natura beneficio
suo ita homines instruxerit ut nulla res non voce explicetur, supervacuum
quendam in exornando laborem. Eodem redeant omnia: quid civitati 18.1
profuisti? Advocatione tua defensus est aliquis: sed laesus qui ex diverso
erat. Eripuisti periculo reum: unde scio an nocentem? Innocentia
quidem per se valet. Damnatus est aliquis accusante te: unde scio an
eloquentiae vitium sit? Quid ego de privatis loquor? Civitatium status 19.1
scimus ab oratoribus esse conversos: sive illam Atheniensium civitatem,
quondam late principem, intueri placeat, accisas eius vires animadverte-
mus vitio contionantium; sive populi Romani statum excutere volueri-
mus, nonne gravissimas seditiones, nonne turbidissimas contiones elo- 5
quentissimus quisque habuit, nonne illi Gracchi ad evertendam rem
publicam his veluti armis succincti accesserunt? Quid ego dicam quantum 20.1
civitati profuerit eloquentia? Sibi nocuit. Summos utriusque partis
oratores videamus. Nonne Demosthenen illum oppressum veneno suo
scimus, nonne Ciceronem in illis in quibus totiens placuerat rostris
poena sua expositum? 5
  Haec dixisse satis erat: nam si civitati nihil utilitatis adferunt hi cum 21.1
quibus contendi, satis erat relictum esse me solum. Aliqua tamen de
medicina dicam, non mehercule iactandi mei causa, sed commendandae
artis ipsius. Cuius auctores ante omnia accepimus deos, sive (ut maxime
reor) ut haec infirmitas hominum haberet adiumenta aliqua atque 5
solacia, sive tantum huic arti tribuere maiores ut eam vix crederent
humanis potuisse ingeniis inveniri, sive ipsa medicina per se sacrum est.
Contendamus sane apud securos: si quem (quod absit omnibus) subita 22.1
deprehenderit valetudo, oratoremne consulet? Quid nunc ego enumerem
contra quot fortunae iniurias medicina advocetur?—illam valetudinem
qua spiritus frangitur, an illam qua visus periclitatur, an illam qua
vulnera curanda sunt, an illam qua debilitati occurritur. Removeam 23.1
medicinam: tu, philosophe, consolaberis? Quod hominum genus est,
qui sexus, quae aetas, quae non utilitatem ex hac petat? Itaque, etiamsi
medicina vinci fata non potuerunt, productus est tamen usque ad †eam†
pater noster, qui tres liberos habebat. 5