Dives sub tyranno auctionatus
Depositi sit actio. Pauper et dives amici erant, pauperi duo filii 269.pr.1
adulescentes. Cum tyrannus esse coepisset in civitate, dives facta
auctione discessit. Rumor erat pecuniam apud pauperem esse depositam.
Tyrannus accersît pauperem; torsit ipsum, torsit et filios eius. Cum ille
pernegaret penes se esse, dimissus est. Postea tyrannus occisus est. Redît 5
dives. Petit pecuniam, quam se deposuisse apud pauperem dicit, et duos
servos, quos solos exilii comites habuerat, in quaestionem pollicetur.
DECLAMATIO
  Depositum peto. Scio hunc esse ordinem probationis, ut primum 1.1
ostendam habuisse pecuniam quam deponerem. De hoc nemo dubitat:
dives fui. Etiamsi me cupiditas amici ad duos servos redegit, aliquando
tamen numerabar inter principes huius civitatis. Et ut sciatis pecuniam
non satis esse, patrimonium meum detinet, si domum, si mancipia, si 5
vendita esse omnia, si in pecuniam redacta constabit. Superest ut 2.1
deponendae pecuniae habuerim causam. Fuisse me in metu fortunae
huius quam patior manifestum est; nihil minus fuisse rationis quam ut
mecum pecuniam ferrem liquere omnibus credo. Nec illud tantummodo
dico, ne persequeretur tyrannus: ne quid itineris casus auferret, ne 5
fugientem onus ipsum gravaret. Potestis aliquid etiam ex ipso fugae
comitatu colligere: ne servos quidem amplius quam duos duxi. De-
ponendi fuit ratio. Proximum est ut quaeramus: apud quem deponen- 3.1
dum fuit? Apud aliquem in civitate. Quis amicior mihi? In quo plus esse
fidei existimavi? Hoc probandum diutius foret nisi sciretis; constitit inter
omnes. Dicat iste quam multa volet adversus famam, dum tamen constet 4.1
nihil aliud esse istam quam consensum civitatis. Si ab universis tamen ad
singulos vocamur, et tyrannum testem dabo. Illum quidem neque ego
laudo; sed ipsa vitia eius, ipsa scelera facient huic rei auctoritatem: ubi
pecuniam credidit esse qui quaerebat, <qui adeo> non dubitavit ut torto 5
tibi et perneganti non crederet, ut quaestionem usque in liberos mitteret?
  'Sed in tormentis' inquit 'perseveravi.' Quam honeste feceras si 5.1
redderes! 'Sed et liberi perseverarunt.' Nam et tu fortasse propter illos
perseverasti. Neque ego dubito quin prius istud a fide feceris. Sed te
male (ut sic dixerim) docuit patientia. Indignum putasti tam multa
passum esse propter alienam pecuniam. Illud certe manifestum est, hinc 5
tibi venire fiduciam negandi, quod negasti.
  Si tortus non esses, mihi illa sufficerent: pecuniam habui, deponere 6.1
debui, apud neminem alium deponere illam debui, sciunt servi mei.
〚Mutasti animum post istud tormentum.〛 Si tamen tibi magnum videtur
in tormentis esse momentum, et isti torqueantur. Rem quidem facio 7.1
miseram: do in quaestionem (iam dices mihi) servos—sed qui propter
hoc servi sunt, ut torqueantur; alioqui non eram tam ingratus ut in hoc
nomine adhuc eos detinerem qui mecum soli fuissent. Sustinebitis igitur 8.1
tormenta, fidelissimi comites, sustinebitis quaestionem, optime meriti.
Sed ignoscite. Facilius est egestatem ferre in hac natis. Me onerat
maiorum meorum dignitas, onerat prioris consuetudo vitae, onerat
etiam fama; et omnino de innocentia mea quaeritur. 5
  Indebitam pecuniam ab amico peto, et hunc potissimum quem 9.1
calumniarer elegi, cum si defodi, si abscondi, cum, si hic vere pauper est,
ne damnato quidem sim recepturus? Rem incredibilem, et in qua me
dementiae crimine damnari necesse est! Ante omnia perdidisse me 10.1
omnem pecuniam dico ne dives esse possim, ideo demum mentior ut
mihi cum duobus servis tortis, si tamen quaestioni superfuerint, viven-
dum sit, si minus, soli, qualis in exilio fui, qualis cum tyrannum
fugerem? Ego si calumnior amicum meum, graviorem poenam ferre non 5
possum: perdo quidquid peto. Et quam causam irascendi tibi habui?
Quid tantum mali fecisti mihi ut ego non sim tormentis tuis contentus?
  Scio dici simile aliquid etiam ex parte diversa: quem sibi usum fore 11.1
pecuniae dicet. Ante omnia hoc dissimile est, quod pauperi alioqui et
duorum liberorum patri (quae res acerbiorem paupertatem facit) tamen
secreta pecunia et abdita adfert securitatem. Nam ut possessiones non 12.1
pares, ut familiam non emas, non laxiore habites domo, adversus for-
tunam tamen tutus es: tibi pecunia hoc praestat, ut sis pauper securus.
Adice illud, quod tu de longioribus temporibus cogitas.
  In summa, si vincis, aliquam tamen potes spectare rationem; ego cur 13.1
litigem quid est? Ut aliquid auferam? Quid habes nisi depositum? Ego
me, iudices, hanc pecuniam perdidisse scio. Nam ut damnetis, quo
manum mittam? Perseverabit enim in ista simulatione homo quem nec
tormenta vicerunt. Omnis litis huiusce causa mihi in hoc est, ut defen- 5
dam pudorem meum.
  Tu tamen inveni ubi abdiderim. Nescis? Quaere! Hi servi a me non 14.1
recesserunt, hi conscii sunt omnium, hi mihi irasci possunt si tormentis
sine causa offeruntur. 'Non est tamen aequum comparari fidem tormen-
torum. Ex altera parte liberi et ingenui torti sunt, ex altera parte servi.'
Non facit ista res pertinaciam, sed causa mentiendi. Ergo quomodo ego 15.1
dico: 'perseverasti ut pecuniam lucrifaceres; spectasti sequentia tempora,
spectasti lucrum', sic tu dic: 'servi mei quid spectaturi sunt, quid ex hoc
consequentur?' Et vos quidem tyrannus (ut parcissime loquar) dimisit; 16.1
tu arbitrio tuo torque. Quidquid passus es, quidquid adicere inveniendae
veritatis gratia potes, adhibe dum spiritus erit, dum loqui poterunt.
Quaere an negent; et si perseveraverint, aude dicere homines in tormen-
tis solere mentiri. 5