SERMO
|
|
Priusquam venimus ad causam, praeparare debebimus animum iudicis
|
273.1.1
|
pro ipsa persona sponsoris.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Petitur a nobis pecunia quam non accepimus, non consumpsimus,
|
2.1
|
non in ullum rerum nostrarum usum convertimus. Etiam, cum istud
|
|
periculum est sponsoris, miserabile est: bonitate labitur, humanitate
|
|
conturbat. Hoc quo pertinet? Non ut extorqueam vobis, iudices,
|
|
religionem, sed ut intellegatis, quod profecto cognoscitis, non esse exi-
|
5
|
gendum a sponsore creditum nisi iure summo.
|
|
De quo priusquam loquor, etiamnum ea quae humanitatis et con-
|
3.1
|
suetudinis gratia dici solent non omitto. Debitorem appellasti? Cum
|
|
ipso cui dederas pecuniam egisti? Non enim aliter salvo pudore ad
|
|
sponsorem venit creditor quam si recipere a debitore non possit.
|
|
Inhumane exigis, iniuste petis. Pecuniam quam credideras recepisti;
|
4.1
|
nihil mea interest qua via. Quidquid est istud quod a te ad debitorem
|
|
tuum pervenit, penes te est. Sponsor porro in hoc accipitur, ne creditor
|
|
in damno sit. Vis scire quam sponsorem appellare non possis? Debi-
|
|
torem appellare non potes. Et quoniam confitendum est eandem esse
|
5.1
|
causam meam quam debitoris, nec tu aliud videri vis, volo sic agere tam-
|
|
quam petas a debitore, semota illa ratione, quod honestior persona
|
|
sponsoris est, detracto eo quod debitor adulter est, quod deprehensus
|
|
est, quod punitus est. Fingamus ergo petere te a debitore cuius nos
|
6.1
|
sponsores sumus. Respondere pro debitore tuo volo. 'Recepisti omnia;
|
|
quaecumque possedi ad te transierunt. In his quae possedi erat debitum
|
|
tuum. Totum habes; immo plus habes.'
|
|
Adversum haec quid respondes? 'Lege mihi bona debitoris tradita
|
7.1
|
sunt, quoniam eum in adulterio deprehendi.' Non facimus legi isti con-
|
|
troversiam. Quid tamen continet? Ut ad te bona debitoris pertineant.
|
|
Bona porro quae sunt? Ut opinor, ea quae detractis alienis deprehensa
|
|
sunt. Finge alium creditorem fuisse eius quem tu deprehendisti. Num
|
8.1
|
dubium est quin, quamvis ad te bona pertinerent adulteri, recepturus
|
|
tamen suum creditor fuerit? Ponamus nunc debitorem sine sponsore.
|
|
Rationem, ut opinor, †deponeres†: detracto aere alieno omni, detractis
|
|
oneribus bonorum, quod residuum ex patrimonio fuisset, id tibi lex
|
5
|
concederet. Quem igitur calculum cum alio posuisti, ponas necesse est
|
|
tecum. Nam patrimonii in alium transituri ea ratio est, ut primum
|
|
credito satisfiat. Partem tamquam debitor solvis, partem tamquam
|
|
creditor accipis. Etiamnunc fingamus alios creditores et nihil in patri-
|
9.1
|
monio quod supersit. Id ut manifestius atque apertius dicam, sint pos-
|
|
sessiones huic deprehenso, sint mancipia, supellex, sit aes alienum cui
|
|
aeri alieno non sufficiant ea quae in patrimonio sunt. Occupabis
|
|
mancipia, occupabis supellectilem: creditores inanes excuties atque
|
5
|
dimittes? Non potest hoc aecum videri tibimet ipsi faeneranti. Omnia
|
10.1
|
igitur ea quae apparerent in creditum et in aes alienum transissent; tu,
|
|
quamvis legem haberes qua tibi adulteri bona deberentur, nihil tamen
|
|
ex eius adulteri bonis qui nihil haberet recepisses. Sic ergo tecum debitor
|
|
tuus loquitur: 'Bona mea, id est, quod liberum in patrimonio meo est et
|
5
|
quod proprie meum, ad te transire debet lege. Prius solvo; et quid
|
|
interest ego solvam an tu auferas?' Non debet ergo tibi is cui pecuniam
|
11.1
|
credidisti, multo minus ego qui profecto solutus sum si alter iam solvit.
|
|
Quid enim alioqui facere me vis? Integro statu debitoris mei si a me
|
|
petere maluisses, ad debitorem reverterer. Si debitor decessisset et bona
|
|
eius ad heredem pervenissent, ad heredem redirem, id est, bona perse-
|
5
|
querer patrimonii pro quo ego spopondi †idem es reus a quo fui
|
|
repetiturus si quid tamquam sponsor solvissem†. Nunc ad te transît
|
12.1
|
patrimonium, coepisti vicem habere heredis. Quid enim interest iure
|
|
testamenti a defuncto veniat ad te hereditas an lege a vivente? Si
|
|
patrimonium mihi persequi licet, ad te redeam necesse est. Ita istud quod
|
|
accipere non potes, si posses accipere, solveres.
|
5
|