SERMO
  In legum comparatione multa quaeri possunt, sed varie in quaque 274.1.1
controversia. Interim quaeri solet an privata altera, altera publica sit, et
utrum militaris altera, altera pertinens ad civilia officia. Hic omnia fere
cetera paria sunt; utra utilior et magis necessaria civitati sit quaerendum
est. 5
DECLAMATIO
  Nondum rem comparo. Interim utrum magis necessarium putatis 2.1
esse, servari eam legem quae ad sepulturam alicuius pertineat an eam
quae ad poenam tyranni? Si in totum lex altera tollenda sit, nec <in>
praesens modo tempus sed in universum, sine utra tandem facilius civitas
stabit? Fulmine icti ut eodem loco sepeliantur quo sunt percussi ad quam 3.1
tandem civitatis pertinet utilitatem? At hercule ut insepultus abiciatur
tyrannus ad vindictam, ad securitatem pertinet. Non satis putaverunt 4.1
maiores eas poenas adversus tyrannum constituere quas possit excipere
in vita. Multos magis tangit sepultura; ad cogitationem post se futuro-
rum plerique gravius moventur. Vultis scire? Propter hoc litigatur. Est
ergo utilior. 5
  Quid si de eo quaerimus hodie ad quem leges, nisi in poenam eius 5.1
scriptae, non pertinent? Exuit se tyrannus et erigit; supra leges <se>
ponendo extra illas se posuit. Hominem occidere non licet, tyrannum
licet. Expugnare domum fas non est: arcem expugnabit optimus quisque.
Insidiatus civi, etiamsi non effecerit scelus, poenas tamen legibus solvet: 5
at qui hoc idem adversus tyrannum fecerit, etiamsi deprehensus fuerit,
laudabitur. Lex praecipue ista ad eos pertinet qui alioqui sepeliendi sunt, 6.1
idque verbis legis ipsis manifestum est. 'Quo quis loco fulmine ictus
fuerit, eo sepeliatur': apparet non de sepultura quaeri sed de loco
sepulturae. Magis aliquanto esse contraria †lex huic† videretur si ita
scripta esset ut fulmine icti sepelirentur; tum enim ipsa sepultura illis 5
adsignari videretur, nunc tantum locus. Et porro cui sepultura non dari
debet, adsignari locus debet?
  Sed tyrannus fulmine ictus est (non dico quo loco, nec adhuc ad trac- 7.1
tatum huius invidiae accedo): hoc illi proderit? Si nobis libertatem
humanae manus et mortalia consilia attulissent, traheretur publicis
manibus corpus extra fines et unusquisque vexatione eius ludibrioque
gauderet, nemo non suam manum esse quae traheret, suas vires putaret; 5
quoniam scelera eius atque flagitia ab ipsis diis inmortalibus condemnata
sunt, quoniam patientiam nostram ac servitutem numina non tulerunt,
continget illi honor? Hoc enim voluit ille qui fulmen vibravit? Hoc 8.1
cogitavit cum illud noxium caput sacris flammis petivit? Parum erat
sepeliri tyrannum nisi in foro etiam sepeliretur? Quonam fato ego
nostram civitatem, iudices, laborasse in illo homine crediderim si,
praeter ea quae adversus nos singulos universosque fecit, partem 5
speciosissimam civitatis et celeberrimam nobis ablaturus est?
  Si mehercule aliqui liberalis civis, immo si optime meritus in foro 9.1
fulmine esset ictus, dicerem tamen excipienda quaedam. Neque enim
omnes casus providere legum latores potuerunt; nec templa excepta
sunt. Forum, quod mihi templum quoddam Pacis videtur, in quo iura
exercentur, propter quod leges valent, bustis occupabimus, infaustis 5
cineribus polluemus? Totum hercule potius relinquamus tyranni sepul-
chro; mutemus locum iudiciorum.