Pars Altera
SERMO
  Ut sepeliatur superstitione sola effici potest: ut in comparatione legum 274.10.1
illud potentissime dicamus, eam legem magis esse servandam quae
deorum gratia scripta sit quam quae hominum: adversus tyranni ultionem
hominibus tantum esse scriptam, et scriptam levissimam partem ultionis;
hoc vero quod constitutum est, ut quo quisque loco fulmine ictus esset 5
eodem sepeliretur, religionis esse.
DECLAMATIO
  Neque hoc propter personam neque in honorem alicuius scripsisse 11.1
potest legum lator videri, sed in reverentiam deorum. Fas non est visum
movere ictum illum: quomodo sederant flammae, ita concremandum
corpus universum putaverunt. Existimatis locum illum corpori datum?
Fulmini datus est. 'At tyrannus fulmine percussus est.' Hoc magis omnia 12.1
religiose et cum cura deorum facere debemus. 'Sed in foro sepelietur
tyrannus.' [quam magis] Mihi inter cetera etiam hoc quoque provisum
esse fato a diis inmortalibus videtur, quod illi loco destinatus est: nemo
inire forum nostrum poterit quin videat illud sepulchrum. Protinus 13.1
enim sequatur cogitatio necesse est: tyrannus fuit ille, et fulmine ictus
est, et ob hoc poenas diis inmortalibus dedit. Quotiens noxios cruci
figimus, celeberrimae eliguntur viae, ubi plurimi intueri, plurimi com-
moveri hoc metu possint. Omnis enim poena non tam ad delictum 5
pertinet quam ad exemplum.