Heres ob adulterum fratrem
|
|
Qui ob adulterium pecuniam acceperit, ignominiosus sit. Maior
|
275.pr.1
|
frater minorem in adulterio deprehendit. Pro <eo> rogante patre et
|
|
abdicationem eius promittente, dimisit. Abdicatus est adulter. Mortuo
|
|
patre inventus heres qui deprehenderat. Ignominiosus dicitur.
|
|
DECLAMATIO
|
|
'Qui pecuniam ob adulterium acceperit, ignominiosus sit.' Hanc legem
|
1.1
|
adversus eos primum constitutam esse dico qui pecuniam acceperunt ut
|
|
adulterium committeretur, ideoque ignominiam adiunctam quod vide-
|
|
rentur rem fecisse lenonis. Verum etiamsi ii quoque tenentur qui in
|
|
poenam commissi adulterii pecuniam acceperint, is tenetur qui pecuniam
|
5
|
accepit. In mea causa utrum contendis? Pecuniam me accepisse cum
|
2.1
|
dimitterem non probabis. Alioqui si hoc putares esse pecuniam accipere,
|
|
abdicari fratrem, statim detulisses. Postea videbo qua causa dimissus sit;
|
|
interim nego hoc esse pecuniam accipere. Sine dubio est tam manifestum
|
|
ut nulla interpretatione egeat quid sit accipere pecuniam. Ego tamen non
|
3.1
|
sum contentus hac defensione, nisi illud probavero, ne spem quidem
|
|
pecuniae oblatam. Quid enim mihi pollicitus est pater? Si dimisissem,
|
|
futurum ut abdicaret fratrem meum. Heredem testamento etiam eum
|
|
quem abdicasset quis vetabat <institui, vel> substitui in locum abdicati
|
5
|
alium heredem? Non possum ergo videri propter pecuniam dimisisse,
|
4.1
|
etiamsi propter hoc tantum dimisissem; nunc vero quam multa fuerunt
|
|
propter quae dimitterem! Si hoc tantum me movit, quod frater erat, erat
|
|
tamen satis plena defensio: et quod minor frater et quod sub patre frater,
|
|
ut etiamsi ipsi non parcerem, tamen et patris et mea causa non debuerim
|
5
|
occidere. Nunc vero quis dubitet exorari me debuisse cum pater peteret?
|
5.1
|
Putemus nihil patrem esse pollicitum, nullam mihi ultionem praestitisse,
|
|
quis non impium me, quis non sceleratum putaret si non impetrasset?
|
|
Nunc vero promisit ultionem pleniorem, integris inviolatisque manibus
|
|
meis, et ipse pater severus: neque enim est quod putetis defuisse ei
|
5
|
gravitatem, defuisse ad vindictam animum: abdicavit; et non fecisse hoc
|
|
eum temporis causa manifestum testamento fuit. Ergo nec pecuniam
|
6.1
|
mihi pollicitus est pater, et ego alias causas dimittendi habui quam
|
|
pecuniam, et ille abdicatus est non ut ego lucrum facerem. Nec enim
|
|
persuaderi cuiquam potest eum qui abdicatus sit haec passum esse causa
|
|
mea. Quanto plenior mihi vindicta contigit! Brevis enim poena mortis
|
5
|
est; nunc diu eget, diu male audiet.
|
|