Bona raptoris qui se suspendit
Rapta raptoris mortem aut bona optet. Raptor se suspendit. Rapta 276.pr.1
optat bona.
DECLAMATIO
  'Rapta raptoris mortem vel bona optet.' Raptam hanc esse pro qua 1.1
loquor constat; ab eo raptam esse cuius bona optat non negatur; lege
datam esse potestatem utrum vellet convenit inter nos. Quid est igitur
quod obstet?
  Negant dandam esse optionem puellae quoniam perierit raptor. Id 2.1
nulla lege exceptum, nullo scripto verbo cautum est. Interpretatione
igitur †temporis† nituntur. Videamus haec qualis sit. 'Lex' inquit 'quae
optare vel mortem vel bona permittit hoc satis significat, ex duobus
optandum esse. Quoniam igitur iam alterum optari non potest, ne 5
optioni quidem locus est.' <Si> hanc legis vim esse concederemus, si ex 3.1
duobus esset optio eligenda puellae, duo tamen haec esse contenderem,
natura et vi. Neque enim si raptor nobis subductus est, mors ipsa nihil
est. Sed quomodo non satis est unum superesse, cum etiamsi duo essent
non potuerit optari nisi unum? Et haec duo ita demum potenter a parte 4.1
diversa proponerentur si essent iuncta. Nunc vero discreta sunt ipsa
legis scriptura: 'mortem vel nuptias', ita duo: simplicia, singula sunt
tamen. Praeterea <si> lex ita scripta esset ut eligi iuberet, posset opponi
†vel† electioni si ex pluribus non esset; nunc optio potest esse etiam 5
singulorum. Et illud, iudices, ante omnia intueri vos oportet: si quid ex 5.1
lege inclinandum sit, spectate ut quam minimum ex eadem pereat.
Adversarius enim queritur aliquam verbi interpretationem perire, nos
totam legem, totum ius. Tolerabilis enim esset mihi cum adversariis
contentio si quaereretur an hoc optare puella deberet; nunc id agunt ut 5
nihil optet, et nova quadam ac perversa actione nituntur, ut bona
raptoris optare puella non debeat quia optare nil aliud potest quam bona.
  'At non est aequum et mortem raptoris contingere et bona.' Sed hoc 6.1
eo pertinet ut si mortem optavit optare non debeat bona. Ita demum
enim et mortem ei contigisse raptoris dicemus et bona. Aequum est
etiam interpellari posse optionem [etiam] facto ipsius, alieno vero
iniquissimum. Quare si per hanc stetisset ut raptor periret (quamquam 5
possem dicere: 'illud non optavit, et legi non est satisfactum'), haberet
tamen aliquam rationem saltem falsa eius calumnia. Nunc quid fecit
puella ut raptor moreretur? Itaque huic non tantum in hoc labor est, ut 7.1
bona raptoris accipiat, sed in illo maior aliquanto, ut vobis adprobet
quid optatura fuerit si viveret. Duas enim sine dubio poenas adversus
raptorem lex constituit, alteram tamen mitem; †nec semper hac cogitata
et publicata crudeli illi et sanguinariae tenetur.† Hodieque alioqui nonne 5
merito a vobis, merito a civitate reprehenderetur si aliud non optando
hoc ostenderet [et] fecisse raptorem quod ipsa esset optatura?
  Hinc transeunt ad coniecturam, et suspicari vos volunt ea quae 8.1
probare non possunt. 'Non enim' inquiunt 'est credibile periturum
fuisse raptorem nisi hoc optaturam scisset puellam.' Ante omnia, cum
dicitur scisse, illud ostenditur, posse probari quomodo scierit. Quaero 9.1
enim a vobis ipsis adversariis quomodo colligatis scisse eum, cum non
liqueat hoc vobis. Si quid est, adferte et ad iudicem. Unum argumentum
est ipsum quod perierit. Hoc etiamsi mortis fecit metu, potuit tamen
naturaliter fuisse timidus, etiam nullo accepto signo propter quod vitam 5
desperaret confusione tamen et proprio animi sui perisse motu. Nunc 10.1
vero credibile non est quemquam perire mortis metu. Quid enim timuit
ulterius? Quare etiam credibilius videtur mihi idcirco perisse eum quod
optaturam puellam bona existimaret. Sunt enim plerique qui mortem
potiorem quam egestatem putent, quibus delicate educatis (ex deliciis 5
enim haec licentia facta est) intolerabilis videatur nuda illa vita et
omnibus quibuscumque antea abundaverunt destituta. Hoc igitur est
credibilius; et hoc puella voluit et in hoc perseverat.
  Et certe nulli tolerabile aut aequum videri potest <ut> in gravissima 11.1
iniuria, qua virginitatem perdidit, qua florem aetatis amisit, qua prima
illa gratia apud maritum futura praerepta est, neque mortem optaverit
neque bona accipiat.