Praegnas adultera
|
|
Supplicia praegnatium in diem partus differantur. Praegnatem
|
277.pr.1
|
in adulterio deprehensam occidit maritus. Reus est caedis. CD.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Cum reus agar caedis, nihil fortius confiteor quam a me occisos
|
1.1
|
homines, et, si quid numerus quoque adicere invidiae potest, duos.
|
|
Verum istud non potest videri saevitia, non crudelitas, quae per leges
|
|
venit. Occidere adulterum licet cum adultera. Ex alia parte nascitur origo
|
|
huius calumniae.
|
5
|
'Praegnatem' inquit 'occidisti, et supplicia praegnatium lex differre in
|
2.1
|
diem partus iubet.' Ut confiterer hoc esse supplicium atque eo nomine
|
|
appellandum, fortiter tamen dicerem leges omnes quaecumque de
|
|
suppliciis scriptae sunt ad eos pertinere qui damnati sunt, qui in iudicio
|
|
convicti, qui per ministeria publica et carnificum manus occiduntur.
|
5
|
Nam et ceterorum supplicia ante iudicium non solent esse et non nisi per
|
3.1
|
magistratus exiguntur, non nisi certa lege ordinantur: hoc ius scriptum
|
|
est mariti dolori, hoc ius ille conditor conscriptorque legis huius voluit
|
|
esse privatum. Non magis ergo tempus aut diem praestituit adulterae
|
|
quam manum carnificis, quam sententiam iudicis, quam imperium
|
5
|
magistratus. Quid si ne differri quidem hoc supplicium potest? Non
|
4.1
|
enim dubium est quin lex de iis loquatur qui quandoque sint in rei
|
|
publicae potestate. Damnatus aliquis custodia publica continetur, carcere
|
|
continetur; potest de hoc supplicium sumere magistratus cum voluerit.
|
|
Adultera dimissa non redit in manum mariti. Nec hoc tantum in lege est,
|
5.1
|
ut adulterae supplicium differri non possit, sed illud etiam, ut non
|
|
tantum adulterae pereant. Nam lex, cum occidere mihi adulterum cum
|
|
adultera permittat, manifeste illud ostendit, non posse eos diversis
|
|
temporibus occidi, ac, si alteri remittatur supplicium, inpunitatem etiam
|
5
|
alteri dandam. Ergo non solum praegnatis supplicium, etiam ut sic
|
|
loquamur, sed etiam adulteri non differendum tantum sed tollendum
|
|
omnino fuisset. Quid si <ne> hoc quidem supplicium appellari convenit?
|
6.1
|
Habent enim omnia haec nomina suam proprietatem. Non semper homo
|
|
<merito occisus> supplicio adfectus dici potest; non ubicumque poenam
|
|
habes etiam supplicium est. Nomen hoc est publicae animadversionis,
|
|
nomen exactae per magistratus poenae.
|
5
|
'Indignum fuit occidere eam quae praegnas facta est.' Nondum dico
|
7.1
|
quantum gravius peccaverit; interim, cuius miseretur? Infantis ex adul-
|
|
tero fortasse concepti? Et, iudices, interrogo vos cuius rei gratia legem
|
|
cavisse existimetis illi qui erat conceptus a nocente femina. Non est
|
|
credibile legem prospexisse ei cui rerum natura datura fortasse non erat
|
5
|
lucem, qui an nasci posset dubium fuit, qui etiam odium ex ea quae con-
|
|
ceperat merebatur. Quare ergo scripta lex est? Pro patribus, qui nihil
|
8.1
|
fecerunt. Indignum enim visum est, etiamsi mortem meruisset mater,
|
|
auferri filium innocenti patri. Si ergo lex pro me scripta erat, non potest
|
|
videri contra me valere. In hac vero ne illius quidem, quicumque futurus
|
|
fuit, movere vos miseratio potest. Quis enim illum agnosceret, quis
|
5
|
educeret, cum manifestum esset ex crimine, ex flagitiis, ex ea re quae
|
|
morte punitur esse conceptum? Ipsam vero adulteram adeo oportuit
|
9.1
|
occidi ut nulli umquam irasci magis leges debuerint. Ultra commune
|
|
flagitium est praegnas adultera. Aliqua hoc tempore, quo salvo pudore a
|
|
marito secubaret, cum adultero volutata est? Et cum animalibus mutis
|
|
etiam, quorum libido ratione <non> continetur, haec tamen sit natura ut
|
5
|
posteaquam conceperint omnem refugiant venerem, matrona ne pudore
|
|
quidem partus, ut vos dicitis, iam instantis moveri potuit ut pudicitiam,
|
|
si non marito, at futuro certe filio praestaret? Illa igitur prior damnavit
|
10.1
|
ventrem suum. Victurus autem fuit ille si ego adulteram non occidissem?
|
|
Non novimus hos mores turpissimarum feminarum, ut oderint puer-
|
|
peria, ut filios velut indices aetatis suae abominentur?
|
|