Expositor petens cum forte decem milia
Viri fortis pater decem milia accipiat. Is qui videbatur filium 278.pr.1
habere decem milia cum ille fortiter fecisset accepit. Postea iuvenem
pater naturalis agnovit, solutis alimentis recepit. Petit decem milia.
DECLAMATIO
  Decem milia a me petis. Quo iure? Qua causa? Credidisti, an 1.1
deposuisti, an ex alicuius rei venditione pretium ad te pertinet? Nihil
horum: nullus inter nos contractus fuit nisi quod mihi nuper aliquid
debuisti. Legem adfers qua patri viri fortis decem milia dari oportet;
cuius quidem summae si non praestetur fides, petitio (ut opinor) a re 5
publica est. Nam ut iam constet uter accipere debuerit, illud tamen 2.1
respondeas mihi velim, quis dare debuerit: si patri debetur, debet res
publica. Viderimus an ego a civitate recte acceperim: tu non potes
accipere nisi a civitate. At ego accepi id quod tibi debebatur? Puta me in
praesentia confiteri: repetet fortasse qui dedit; interim tibi non alius 5
debet quam qui mihi dedit.
  Sed volo nunc agere etiam rei publicae causam, et sic respondere tibi 3.1
tamquam istud a magistratibus petas. Non est tempus hoc actionis istius.
Quando enim filius tuus fortiter fecit? Multum iam transisse tempus ante
hanc actionem confiteberis. Interrogabo ubi fueris. Etiamsi te peregri-
natio detinuit, etiamsi absentia in causa fuit quo minus acciperes, dicam 5
tamen pleraque iura tempore circumscribi. Si vero et in civitate fuisti et 4.1
praesens eras cum honoraretur filius, ut nunc res est, tuus, interrogo cur
non petieris. Nam ut non acceperis sufficit hoc, quod non petisti. Non
eras illo tempore pater, quia nesciebas te esse. Non debebatur igitur tibi
eo tempore quo res publica debuit. 5
  Illud quoque interrogo, quomodo factum sit ut ego acciperem. Pater 5.1
viri fortis eram. Quorum utrumque breviter ostendere iudici neces-
sarium est, et me tum patrem fuisse cum decem milia debebantur patri
viri fortis et te non fuisse ideoque te non accepisse. Patres enim non
tantum †natura et illo initio† continentur; satis est plerumque ad hoc ius 5
videri. Num dubium est quin, si intestatus decessissem antequam tu 6.1
agnosceres, aditurus ille hereditatem quasi filius fuerit? Num dubium est
quin, si honores peterem, profuturus mihi tamquam filius fuerit? Num
dubium est quin, si (quod longe ab eius animo et moribus abest)
pulsasset patrem, non iniuriarum tantum lege teneretur, si occidisset, 5
non caedis tantum lege poenas daret? Quod si haec omnia in confesso
sunt, ne magistratus quidem erraverunt eo tempore quo decem milia
dederunt mihi. Si intestatus tu decessisses, ad alios quoslibet tua 7.1
pertineret hereditas. Vis scire quam pater non fueris? Recipere illum nisi
solutis alimentis non potuisti. Lex tibi dicit: 'alienus est, et tibi ut pater
esse incipias emendus.' Iam illa profecto citra interrogationem sunt,
cuius tulerit nomen, in cuius censum delatus sit. 5
  Nimium diu de re iudicata. Reliquum est ut intueamur uter nostrum 8.1
hac pecunia dignior esse videatur. Et ut breviter dicam, tu exposuisti,
ego sustuli. Scio te coepturum altius, ut dicas: 'genui'. Hoc est quare tibi
debeamus irasci: quantum ad te pertinet, non habet res publica virum
fortem; aut illum ferae laceraverunt aut aves diripuerunt aut aliquis (quod 5
multo sit indignius) sustulit leno aut lanista. Ex meis ille beneficiis natus
est. Intuendum nobis etiam illud praecipue est, quae causa constituendae 9.1
legis huius fuerit, aut unde ortum sit ut non contenta civitas fuerit
praemium ipsi viro forti dedisse, sed etiam patrem huius honorandum
censuerit. Ideone honoratum putamus patrem quod genuerit? An ideo
magis praemio dignum civitas existimavit quod educasset, quod inpensas 5
fecisset? Vis scire quam hoc verum sit? Pecunia honoravit. Si quid 10.1
pietatis est quod inputare nos rei publicae praeter alimenta possumus,
illud est: 'sic educavi, talia praecepi, sic formavi mores.' Non est satis
hoc indignum, quod talem tibi filium feci? Sed haec utcumque videri 11.1
possint tolerabilia: illo tempore quo pugnabat filius noster (vindicabo
enim mihi semper hoc nomen, neque a beneficiis meis appellatio ista
discedet), qualis uterque nostrum fuit? Non ego sollicitus de muris
pependi? Non ego omnes excepi ab acie redeuntes? Non nuntios 5
sollicitus captavi? At tu securus eras, tamquam id quod volueras cum
exponeres contigisset. Age, redeuntis vulnera quis religavit, sanguinem 12.1
quis abluit? Ad templa quis duxit? Quis gratulatus est? Sciebasne iam
tum esse officium tuum, an confiteris ad te haec non pertinuisse?
Dissimules licet, et videatur alioqui hoc contra causam meam: sciebas, et
illum esse apud me passus es. 5
  Haec decem milia agnovisti. Non te moverunt tituli adulescentis, non 13.1
illa gloria de eximia virtute quam ego praeceperam. Hac fiducia alimenta
solvisti; computas mecum, ut solus omnium mortalium et expositum
receperis et lucrum feceris.