Dives speciosi adulter
|
|
Adulterum aut occidere aut accepta pecunia dimittere liceat.
|
279.pr.1
|
Dives pauperem, speciosi patrem, de stupro filii appellavit; ille tacuit.
|
|
Iterum adiecta pecunia appellavit; ille tacuit. Tertio appellatus uxorem
|
|
filio dedit. Puer divitem cum uxore sua deprehensum accepta pecunia
|
|
dimisit. Abdicatur a patre.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Priusquam venio ad aestimationem criminis et propriam iudicii
|
1.1
|
huiusce summam, necesse habeo id dicere quod in oculos uniuscuiusque
|
|
vestrum, iudices, incurrit: abdicatur puer. Nolite illum aestimare ex hoc
|
|
quod maritus est; in quo illud praecipue, iudices, vereor, ne apud animos
|
|
vestros suspectus sit impudentiae ac videatur intra hos annos nimium
|
5
|
cito virum egisse: uxorem pater inpuberi dedit. Quid igitur haec aetas
|
2.1
|
committere potuit tanta animadversione dignum? Lex abdicationis
|
|
adversus ferociam iuvenum constituta est. Haec vero infirmitas adeo
|
|
nocentis nomen non recipit ut vix recipiat innocentis.
|
|
Si tamen perseveras abdicare tamquam iuvenem, superest ut ego
|
3.1
|
quoque tamquam iuvenem defendam. Vultis igitur, iudices, dicam illa
|
|
omnibus fere abdicationum iudiciis vulgata pro liberis: 'non ego luxuri-
|
|
atus sum, non ego meretricem amavi, non paterna bona vitiis con-
|
|
sumpsi'? Sed si hoc proposuero, respondebitur (potest enim): 'adulteros'
|
5
|
inquit 'non occidisti.'
|
|
Dicamus et tamquam pro marito. Non habes ius abdicandi propter
|
4.1
|
hoc quod lex huic permisit. Vereor ne risum mereatur haec defensio
|
|
mea, tamquam hic utrumlibet potuerit. Sed potuerit sane. Marito vel
|
|
occidere adulterum vel accepta pecunia dimittere licet. Non potes
|
|
propter id irasci quod iura huic permiserunt. Loquatur maritus cum
|
5.1
|
animo suo, loquatur cum adfectu suo, cum propria animi sui natura. Si
|
|
propter hoc licet abdicare, istud quod fecit maritus non licet. Alioqui
|
|
enim tolerabilius et certe humanius erat arbitrium vel occidendi adulteri
|
|
vel accepta pecunia dimittendi transferri ad patres, quoniam certe levius
|
5
|
est vetare aliqua quam punire.
|
|
Sic defenderetur si iure tecum ageret. Ipsius vero facti vel hoc modo
|
6.1
|
rationem facile reddidissem: non est istud turpe quod lex permittit.
|
|
'Accepta pecunia dimisisti.' Nisi oporteret, nec liceret. An vero parum
|
7.1
|
sancti illi videntur fuisse maiores, illi constitutores iuris, qui civitates
|
|
adhuc velut antiquo illo errore confusas ad certam vivendi formam
|
|
redegerunt? Illis non est visum nefas accipere pecuniam, sed et hanc
|
|
poenam †animadversionis† putaverunt, sicut pleraque delicta puniun-
|
5
|
tur: neque enim semper usque ad mortem perveniunt. Credo autem
|
8.1
|
illum, quisquis fuit legis huiusce constitutor, illa intra se cogitasse, non
|
|
omnium animos maritorum durare ad sanguinem, esse quosdam mitiores
|
|
qui ne conspicere quidem cruorem sufficerent. Multi se a gladiatorum
|
|
vulneribus avertunt, et quamquam nemo dubitet et illud spectaculum in
|
5
|
parte esse poenarum, tamen nequissimorum quoque hominum suprema
|
|
pericula habent suam gratiam. De spectaculo loquor: cogitaverunt
|
9.1
|
quanto esset difficilius occidere, ac scierunt futurum ut, si unam hanc
|
|
mortis poenam contra adulteros constituissent, saepius inpune commit-
|
|
teretur adulterium. Constituerunt ergo poenam et secundam; pro-
|
|
spexerunt infirmioribus, prospexerunt lenioribus. Forsitan cogitaverunt
|
5
|
et illud, non omnibus futuras esse vires. Ita temperaverunt severitatem
|
|
ut vindicaret se quomodo quisque posset.
|
|
Dixi tamquam pro iuvene, dixi tamquam pro marito; dicendum est
|
10.1
|
tamquam pro inpubere. Non mehercule satis constituere apud animum
|
|
meum possum an huic adulteros licuerit occidere. Quo enim tandem
|
11.1
|
modo defenderetur filius tuus si quis extitisset qui diceret: 'occidisti
|
|
homines nondum maritus: neque enim vis ista nominis huiusce appel-
|
|
latione prima consistit, nec satis est maritum tantum osculo putari',
|
|
postea nudari filium atque in conspectu iudicum constitui coegisset,
|
5
|
atque interrogaret an ille maritus esset qui fieri pater non posset? Ac si
|
12.1
|
tantum illi tamquam adultero irascereris, satis erat hoc dicere pro filio
|
|
tuo: 'Puto, nondum habebat mariti dolorem. Ad vulnera adulteri et
|
|
caedem et tristissimum occidendi hominis ministerium magno quodam
|
|
impetu et (ut sic dixerim) furore opus est. Nec miror eos concitari qui
|
13.1
|
veterem matrimonii consuetudinem, qui pudorem cubiculi, qui spem
|
|
liberorum expugnatam esse credunt, qui illos occultos atque inenar-
|
|
rabiles patiuntur aestus: non potest uxorem suam sic odisse qui adhuc
|
|
amare non potuit.'
|
5
|
Verum illi quoque parti respondendum est qua vindicandam priorem
|
14.1
|
iniuriam fuisse dicit: de qua hodie dum abdicat multa vehementer
|
|
graviterque dixit, cum fieret tacebat. Non existimo adeo inimicum filio
|
|
suo patrem, quamvis abdicet, ut aliquid turpiter suspicetur praeter id
|
|
maledictum quod ipse audivit, quod intra verba constitit. Maximo atque
|
15.1
|
admirabili potius experimento gravitatem huius pueri severitatemque,
|
|
iudices, †diligetis†, quia is qui tantum nefas concupierat ipsum puerum
|
|
appellare non ausus est. Facilius illi fuit loqui cum hoc patre, hoc severo,
|
|
et loqui non semel et pecuniam polliceri et adicere pretium. Tum iste
|
16.1
|
tamen non adiit magistratus, non vociferatione saltem invidiam facere
|
|
apud populum conatus est: tanto facilius est exigere magnum animum
|
|
quam praestare. Si hominem occidere facile est, tum feriri oportuit cum
|
|
de stupro filii tui loquebatur, cum tuarum id partium, tui animi, tuarum
|
5
|
etiam virium fuit. Nam fingamus sane istud matrimonium fuisse: quis
|
|
tamen omnium mortalium hoc exigat, ut fortius uxor quam filius
|
|
vindicetur?
|
|
Sic ego hunc defenderem, iudices, si occidere noluisset. Rursus mihi
|
17.1
|
ad id redeundum est ex quo defensionem huius ingressus sum. Ecquid
|
|
vos cogitatis aetatem, ecquid videtis annos, ecquid semoto illo nupti-
|
|
arum mimo atque inani tantummodo nomine virum esse cogitatis et
|
|
dignum qui abdicetur quod hominem non occiderit? Itane tu pater
|
18.1
|
bonus es qui caritate filii neglecta imitatus es pueri infirmitatem adversus
|
|
eum qui de stupro filii tui te appellare ausus est, quem punire etiamsi tibi
|
|
moriendum esset debuisti: tu huic irasceris qui ex duobus adulteris nulli
|
|
eorum par erat, qui certe praestitit tibi quantum plurimum potuit? Diu
|
19.1
|
moratus est, detinuit; dum pecunia adfertur, dum †repetitur†, dum
|
|
numeratur, fuerat tuae curae, tuae severitatis intervenire et aliquid facere
|
|
fortius. Ego fortunae agendas esse gratias puto quod emissus dicitur qui
|
|
potuit erumpere.
|
5
|