SERMO
|
|
Quotiens finiendum erit, primum intueri debebitis quid utraque pars
|
246.3.1
|
velit, deinde id quod vult quam brevissime complecti. Quare negat
|
|
venenum esse qui pro rea dicit? Quia non occiderit neque sit morti-
|
|
ferum. Quare dicit venenum esse qui accusat? Quoniam medicamentum
|
|
sit et efficiat aliquid contra naturam. Ergo non est satis id modo videri
|
5
|
venenum quod occidat, sed haec omnia venena sunt <quae * * * >. 'Ad
|
|
tuam quidem finitionem etiam mortiferum istud erit: nam cum id ageres
|
|
ut desererem, desertorem poena sequatur, etiam id quod deesse huic
|
|
medicamento videbatur adieceras.'
|
|
DECLAMATIO
|
|
Veneficii accuso. Veneficam dico quae soporem dedit. Unde tibi <in>
|
4.1
|
hos usus venena? Notiora sunt quaedam pernicie et experimento de-
|
|
prehenduntur, adeo ut aliqua publice dentur. Hoc quid est? quid tu vis
|
|
vocari? In tempus venenum, quo mens aufertur, quo corpus gravatur,
|
|
quo membra solvuntur. Saepe in scelere virtutis est nosse veneni modum,
|
5
|
eo magis quod videmus copia constare, quod temperamento quodam,
|
|
ut stetur citra mortem. Si quis accusare te veneficii voluisset illo tem-
|
|
pore quo sane non vacabat, si protulisset corpus meum, quod non
|
|
solum motu †corporis†, familiae conclamatione excitari non potuit sed
|
|
belli tumultu et fragore signorum et trepidatione totius civitatis, victu-
|
10
|
rum promitteres? Veneficium scientia docui, veneficium periculo docui;
|
5.1
|
volo dicere et de animo. Potionem istam cui dedisti? Quo tempore
|
|
dedisti? Privigno dedisti. Si alio tempore dedisses, deceptam te putarem;
|
|
nunc excogitasti potionem quae me lege occideret.
|
|
Equidem, si me interroges, vixisse me illo tempore non arbitror. Quid
|
6.1
|
enim <eram>, pro di inmortales? aut in qua parte naturae locavit me
|
|
noverca? Bellum mihi nuntiatum est, et hominem quem non peregrinatio
|
|
detinuit, non absentia ulla a periculo civitatis relegavit, <somnus vinxit>.
|
|
Quid acti sit manente me intra muros commilitones mei narraverunt;
|
7.1
|
dicitur ingens fuisse proelium, commissa utrimque acies, dubia saepe
|
|
victoria et huc atque illuc spes inclinata, cum interim miles in quo plu-
|
|
rimum fiduciae, in quo maximum momentum videbatur, in nulla parte
|
|
visus auditur. Quid plus contingere potuit hosti si perissem? Non alio
|
5
|
modo audivi bella quam avorum proavorumque temporibus. At si mihi
|
8.1
|
detur emendatio praeteritorum, utinam noverca illud statim venenum
|
|
dedisset quo vita auferretur! Illa potione consumptum tota civitas ad
|
|
rogum tulisset, celebrasset laudes; etiam temporis discrimen multum
|
|
attulisset admirationis—illa dicerent homines: 'non tulissemus haec si
|
5
|
vixisset.' 'Ego' inquit 'tamen animo bono feci. Erubescite, matres, quae
|
9.1
|
amplexae armatos iam liberos impiae tamen iam estis mei exemplo.
|
|
Inventa est tota civitate <una quae> magis amaret, una quae parceret:
|
|
noverca.' Non dico de his adhuc quae secuta sunt, non illam iudicii
|
|
contumeliam; interim tamen, quid mihi potuit gravius accidere? Quam
|
5
|
ego, dii deaeque, perdidi occasionem! Obtulerat deus tempus merita
|
|
geminandi; venerat dies adprobandi quod fortiter feceram, id non for-
|
|
tunam fuisse. Felices commilitones mei: hostium terga vidistis, calcastis
|
10.1
|
cadavera, victoriam publicam clamore laeti retulistis; at ego 'quando
|
|
pugnandum est?' interrogavi, longamque illam novercae noctem tandem
|
|
emensus non mente, non gradu constiti, ac mihi vicisse cives meos
|
|
accusator indicavit.
|
5
|
Videor ex magna parte iam adprobasse causam proximo iudicio. Quo
|
11.1
|
enim modo absolutus sum nisi illa accusatori dicerem: 'vis tenuit et
|
|
devincta mens'?
|
|