Soporatus fortis privignus
Qui fortiter fecerat, bello imminente, soporem ab noverca subiectum 246.pr.1
bibit. Causam dixit tamquam desertor. Absolutus accusat novercam
veneficii.
DECLAMATIO
  Etiamsi, iudices, eventus proximae causae satis videri potest etiam in 1.1
hanc quoque pronuntiasse, primum tamen doloris mei professionem
dissimulare non possum, quod novercam ante accusare non potui. Debeo
quidem sententiis iudicum omnia; homo tamen gravissimam iniuriam
passus adhuc tantum absolutus sum. Verum me quamvis praecipue in 5
hoc iudicium agat ultio †talis illud quidem periculum fallit† hodie con-
stituetis an merito absolutus sim. Inter summa discrimina rei publicae
†non fuit venenum† * * * ego deserui. Si quid autem ad hanc praeteritorum 2.1
indignationem adicere etiam forma ipsa iudicii potest, illud certe est
quod nulla possit tolerare patientia, quod se mihi contendit noverca
beneficium dedisse. Vos aestimabitis quid de persona hac sentiatis: non
fecisset hoc mater; certe, quod mihi satis est, pater non fecit. 5