SERMO
  Narratione praeparandum est ut, quoniam nulla certa causa est 281.1.1
abdicationis, videatur pater parricidii suspicione fecisse et has insidias
praevidisse. Quaestiones illae sunt: an ad legem parricidii satis sit
probare hoc [in] reo propositum fuisse; an hoc propositum huic fuerit.
DECLAMATIO
  Primum hoc mihi responde, an occisuri habitu fueris. Non enim tibi 2.1
proderit dixisse: 'non feci.' Numquam mens exitu aestimanda est. Nam
et qui impetum in patrem stricto gladio fecisset retentus diceret: 'non
occidi'; si venenum paratum deprehendissem, diceres: 'non occidi.'
Quin etiam, si permittitur ista defensio, et ille potest dicere se non 5
occidisse qui percussorem summiserit.
  Satis ergo est probare animum parricidae. Superest ut cogitetis an hic 3.1
animum habuerit. Si occultius esset coniectura ducenda, dicerem turpem
adulescentem, dicerem: 'abdicatus est: et si innocens, magis poterit
irasci.' Sed quid causam infirmo dicendo? In aliqua vos positos specula
putate illa quae facta sunt videre. Abdicatus in solitudine est: locus 5
oportunus insidiis. Habet gladium: instrumentum parricidii. Accedit ad
patrem manuque sublata 'rogo' dicit: immo iubet; non sunt enim preces
ubi negandi libertas non est. Utriusque intuemini animum, et, si videtur, 4.1
prius meum. Occisurum te non dubitavi ideoque ille severus negare non
potui. Reliqua a vestris animis interrogate, is qui armatus rogat quid
facturus sit si non impetraverit. Duo sunt, opinor, inter quae quaestio
interposita videatur: hic si non impetrasset aut occisurus fuerat aut 5
moriturus. Non dico utrum credibilius sit, utrum facilius. Exorare me 5.1
volueras? Quanto oportunius alibi rogasses, alio tempore, cum primum
abdicatus es, adhibitis propinquis, amicis! Quid facit ad preces solitudo?
Ista instrumenta sunt parricidii, haec occasio, hic locus, hoc tempus. Si
abdicarem te, moriturus fuisti? Reum parricidii ago. Quid superest igitur 5
nisi ut vindicaturus fueris eam quam iniuriam vocabas?
  'Non' inquit 'occidi.' Hoc quidem [in] genere nemo non defendi 6.1
potest cui voluntas parricidii obicitur. 'Non' inquit 'occidi.' <Quid> si
dicerem: 'difficilius putasti, scelera propius admota plus habent hor-
roris', si dicerem: 'obstitit tibi vis numinum et tacita quaedam illius
solitudinis religio'? Nunc vero manifestum est cur non occideris: 5
distulisti hunc animum dum heres fieres.