Tyrannicida veste muliebri
Tyrannicidae praemium. Tyrannus cum in arcem duci iussisset cuius- 282.pr.1
dam sororem, frater habitu sororis ascendit et occidit tyrannum. Eodem
habitu magistratus illi praemii nomine statuam conlocavit. Iniuriarum
reus est.
DECLAMATIO
  Animus liber est, nec interest quo habitu statua ponatur. Varia 1.1
gentibus consuetudo est, et hoc tibi honestius erat: inter multos tyran-
nicidas notabilis eris in eadem re in qua pro sorore venisti. Bella quoque
insidias habent. Statua ergo tua non transibitur; habitus faciet ut inter-
rogent transcurrentes. Iam illa tempora cogita quibus senex aliquis 2.1
narrabit fuisse te qui inexpugnabilem arcem intrares pro sorore, puerum
adhuc fecisse fortiter. Debes igitur mihi beneficium quod tyrannicidium
tuum semper monstrabitur.