Cynicus diserti filius
Disertus Cynicum filium abdicat. CD. 283.pr.1
DECLAMATIO
  In quacumque parte non parentem iuste abdicarem; ideo enim vos 1.1
sustulimus ut nobis obsequamini, et certe nullus excusatius a patre non
probabitur quam qui non probat patrem. Scilicet nos stulti qui forum,
rei publicae dignitatem tuemur. Discede ab insipiente, ab insano.
  Sed non necesse habeo, iudices, diu commendare vobis officia civilia, 2.1
in quibus iam diu satisfeci; omnis mihi actio in dispicienda vita filii posita
est. Videte, ut alia taceam, habitum ipsum. Ceteros enim quos abdicant
patres sine narratione culpae abdicare non possunt: in hoc filio satis est
ad odium habitum ostendere. Quis est iste filii habitus, quae sordes? 5
Quid mihi hanc invidiam facis, ut, cum habeas patrem, cibum ab aliis
petas? Adversus fortunam te exerces? Quid enim accidere gravius potest? 3.1
Frigus, famem pateris ne quando accidant, et ideo aliquid pateris ne
quando patiendum sit? Vos vero novo genere ambitus adorationem
miseria captatis. Inde illa impudentia, quod verecundiam inter crimina
ponitis et appellatione quoque pessima perdidistis. Omnis vero philoso- 4.1
phiae tractatus alienus moribus nostrae civitatis est. Tamen utique
placuerit: nonne aliae sectae iustiores? Attenderes physicis, quaereres
utrumne ignis esset initium rerum an vero minutis editus et mobilibus
elementis, perpetuus hic mundus an mortalis esset. Viderint alii: ego in 5
te hanc patientiam corporis ferre non possum. In alias te spes sustuli; de
dignitate tua cogitabam.
  Quod si abdicationem ferre non potes, si carere hereditate malum 5.1
iudicas, deprehensus es: damno pecuniae moveris et detrimento famae,
et homo qui has ipsas opes cotidie incusas tamen concupiscis. Dignus
es igitur * * * †verum†. Fateamur ea quae sentimus, nec nos extra rerum
naturam ambitus ponat. Cuius enim est hominis pugnare cum moribus 5
et damnare se?