SERMO
|
|
Demonstranda vobis est via: videte quid utraque pars velit, quid utra-
|
247.1.1
|
que pars dicat, et illud quam fieri potest brevissime et significantissime
|
|
comprehendite. Ut puta, dicit haec puella: 'Uxor sum: nuptias enim
|
|
optavi. Optando statim maritum habere illum coepi: necesse enim erat
|
|
illi marito esse si viveret; nec tempore fit matrimonium sed iure.' [Haec
|
5
|
erto hec conprehendenda sunt finitionibus.] Dicit pars diversa: 'Non
|
2.1
|
fuisti uxor. Non †subsisti† cum illo. Optione tradita es quidem illi, sed
|
|
statim discessit post vocem.' Hoc finitione comprehendendum est: 'uxor
|
|
est quae femina viro nuptiis conlocata in societatem vitae venit.' [Tum
|
|
non est tradita.] Illa quid dicit? 'Uxor est cuius cum viro matrimonium
|
5
|
factum est.' †Pars diversa hoc dicit.†
|
|
Finitio interim dicitur falsa, interim parum plena. Nos neque falsam
|
3.1
|
possumus dicere partis adversae finitionem neque parum plenam, nec
|
|
tam in subvertenda ea morari debemus quam in confirmanda nostra. Sit
|
|
ergo, ut non infirmanda [finitionis genus], ita [ad] convincenda nimis
|
|
plena esse. Possumus enim dicere: 'ea quae viro per nuptias tradita in
|
4.1
|
societatem vitae venit', sed non tantum haec uxor (sicut non negaremus
|
|
uxorem si ita finiretur: 'uxor est quae per nuptias a parentibus in matri-
|
|
monium tradita in societate multis annis fuit', <cum tamen> illud 'a
|
|
parentibus tradita' non necessarium in finitione uxoris sit). Ista falsa
|
5.1
|
quidem non sunt, sed plerisque detractis erit adhuc uxor. 'Fingamus
|
|
enim factas esse nuptias, consecutam statim alterius mortem: erit pro-
|
|
fecto uxor, etiam te confitente, tradita si in societate vitae non fuerit.'
|
|
Quomodo ergo ista societas vitae adiecta non quidem mentitur sed
|
5
|
adicit <non> necessarium, ita illud quoque 'nuptiis conlocata' efficit
|
|
uxorem, sed non hoc solummodo [erit]. 'Fingamus enim nuptias qui-
|
6.1
|
dem fecisse nullas, coisse autem liberorum creandorum gratia: non
|
|
tamen uxor non erit, quamvis nuptiis non sit conlocata.' Videamus igi-
|
|
tur, si ista supervacua et circumfusa sunt, <qualis> finitio huic nomini
|
|
sufficiat. Neque enim hoc intueri debetis, quid desit, sed quid satis sit.
|
5
|
DECLAMATIO
|
|
Dixi uxorem esse cuius cum viro matrimonium factum est. Quid
|
7.1
|
amplius? Nam sicut coitus atque congressus citra ius non efficeret
|
|
uxorem, ita uxor etiam citra haec manet. Id ex cotidianis et in frontem
|
|
incurrentibus adprobari potest. Nam, ut ab †ipsis incipiam, compre-
|
|
hendo uxorem duxisse dici†: hoc ante noctem, hoc ante congressum,
|
5
|
hoc primo statim iure. Et fortasse in aliis possit videri necessarium ex-
|
|
pectare: hic de nuptiis convicimus. 'Est quidem ius matrimonii exple-
|
|
tum, tamen expecto et coitum et (id quod peto) matrimonium iungen-
|
|
dum.' Haec in eiusmodi condicione non sunt expectanda, quia ante-
|
|
cesserint. Raptor si non occiditur, iam maritus est. Id sic quoque accipi-
|
8.1
|
tur: qui maritus erit, non est caelebs; quae uxor, non vidua aut virgo.
|
|
De utraque vos persona ergo volo interrogare. Putemus statim optione
|
|
finita quaeri de adulescente. Diceresne illum esse caelibem? Ac si diceres,
|
|
illa occurreret: 'Dic igitur caelibem. Uxorem potest aliam ducere?' Vir-
|
5
|
ginem hanc aut viduam non diceres. Ac de altera quaeri supervacuum
|
|
est. Si viduam: interrogo an esset aliquis cuius nuptiarum habitura esset
|
|
ius puella. Crederem igitur neque illam virginem <aut viduam> esse
|
|
constare et illum non esse caelibem. Si haec uxor et ille maritus, nunc
|
|
quaero cuius ille maritus, cuius haec uxor. Nuptias tamen in domo
|
9.1
|
<desideras>. Nuptiae in aliis sint sane necessariae (quamquam ne id qui-
|
|
dem utique ius exigit, causam tamen [in domo] hanc habent, osten-
|
|
dendae voluntatis filiam tibi aut eam ipsam coniungi quae sui habet
|
|
potestatem): hic quod nuptiae efficiunt, optio fecit. Videamus an etiam
|
10.1
|
fortius atque vehementius: quippe illic voluntas, hic etiam necessitas
|
|
quaeritur. Ausim dicere utique in hoc genere litis nullas esse digniores
|
|
quae retineant maritorum hereditates quam eas quae uxores ex raptu
|
|
esse coeperunt, quoniam post raptum nulla uxor est nisi beneficio suo.
|
5
|
Ac forsitan inde etiam lex ista descendit.
|
|
Ad illa libet pervenire ad quae pars diversa vocat: an haec digna sit
|
11.1
|
quae uxoris nomen accipiat. Si hoc tantum dicerem: meruit hereditatem
|
|
pro iniuria, posset tamen videri hereditas ista genus quoddam satisfac-
|
|
tionis. Amata est ab adulescente: debet hoc quoque valere in portione
|
|
litis huiusce; nihil ille maluit quam ista bona, etiamsi viveret, esse com-
|
5
|
munia. Ille fecit his bonis hanc legem. Speravit de ea adulescens: ideo
|
|
rogare ausus est. Nuptias petiit puella (non dico nunc de iure): cogitate
|
12.1
|
quantum beneficium dare voluerit, immo, quod ad ipsam pertinet, de-
|
|
derit: remisit iniuriam raptae virginitatis ea cui lex et morte vindicare
|
|
permisit.
|
|
'Sed sero hoc dedit.' Etiamsi huius tarditate factum esset, non illius
|
13.1
|
festinatione, noli tamen mirari pudicam si castitas non statim irae suae
|
|
imperare potuit. Satis praestat rapta quae non cito optat. 'At enim iam
|
14.1
|
vulnerato optavit, quoniam moriturum sciebat; captavit hereditatem.'
|
|
Num igitur animum puellae a primis temporibus raptor ignoravit?
|
|
Magnum clementiae argumentum: cui potestas adeundi magistratus sta-
|
|
tim, permissa continuo vox qua se et iniuriam suam ulcisceretur, finiret
|
5
|
onera pudoris sui, audît rogantes diu. Primum hoc praeiudicium eius
|
|
est quae exorari possit: rogari velle pro erogato est. Hoc tantum non
|
15.1
|
satis erat, iudices, si dicerem 'non negavit'? Atqui dolor erumpit, et
|
|
numquam fere ira silentio continetur. Miseret me adulescentis optimi
|
|
alioqui et nimis verecundi quod sic animum eius interpretamini. Satis
|
|
erat dicere: non negavit. Audeo dicere, iudices: promisit. Neque <enim>
|
5
|
unum promittendi genus est. Voluntas hominum non tantum voce
|
|
signata est. An vero si manu promisisset aut vultu adnuisset, dedisse
|
|
fidem et confirmasse spem puella videretur: <non videbitur> quae facie
|
|
adfectum, quae totis oculis misericordiam prodidit? Flevit: idem fecit
|
16.1
|
quod illi qui rogabant. Ad mentionem periculi, ad mentionem carnificis,
|
|
uberes lacrimas profudit. Certe non video adfectum qui occidat. 'Sed
|
|
tacuit.' Alioqui hoc vos exigebatis ab ea quae modo virgo fuerat, quae
|
|
hoc nomen paulo ante perdiderat, ut de nuptiis loqueretur nisi ubi
|
5
|
necesse erat? 'At post vulnus optavit.' Ecce maiorem misericordiam:
|
17.1
|
suscepit raptoris sui misera curationem. Queritur quippe de fortuna
|
|
quod beneficium perdidit. Neque enim revellere poterat tam alte exac-
|
|
tam manum. Misera existimabat hoc eum fecisse causa miserationis.
|
|
Pervenit tamen aliqua ad illum laetitia datae salutis; etiamsi brevis, tamen
|
18.1
|
grata est voluptas. Ad vocem eius auditam certe oculos sustulit. Si nihil
|
|
aliud, hoc certe solacii tulit, non mori se tamquam damnatum; non illum
|
|
quamvis semianimem atque palpitantem invasit carnifex, non vulnera-
|
|
tum cruentumque per ora populi traxit, non illud caput vel exanime legi
|
5
|
recisum est. Pro immitis, qui de summa clementia tam triste fecit
|
|
exemplum!
|
|