Octo anni duplicis inprudentiae
|
|
Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet. exulem intra
|
248.pr.1
|
fines liceat occidere. Qui caedem per inprudentiam commiserat,
|
|
abiit in exilium. Ibi tertio anno exilii aliam caedem similiter commisit.
|
|
Explevit tempus quinquennii ex eo tempore quo iterum occiderat. Red-
|
|
euntem illum post octavum annum occidit quidam intra fines. Reus est
|
5
|
caedis.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Non continuo occisus homo ad crimen et ad damnationem pertinet,
|
1.1
|
cum hoc interim legibus facere liceat. Quotiens autem licet, etiam opor-
|
|
tet. Exulem occidere intra fines licet. Id ius dupliciter efficitur. Aut
|
2.1
|
enim redit cui omnino <non> licet, aut [non] redit <cui non> nisi <post
|
|
tempus> licet. Nescio an ex iis duobus etiam iustius videatur occidi,
|
|
cum redit contra leges qui aliquando iure rediturus sit. Illum enim sane
|
|
cupiditas patriae et ultima desperatio cogat aliquando furtum facere iuri.
|
5
|
Praeterea cum aut ita revertantur exules tamquam in hoc fallant, aut ita
|
3.1
|
tamquam iis facere liceat, aliquanto magis ii occidendi sunt qui palam
|
|
contra ius revertuntur. Illis enim remissum furtum non utique nocet
|
|
in exemplum, neque is qui se agnoscit contra ius reverti diu intra fines
|
|
mansurus est. Is vero qui contra legem sciens redit temptat iura vincere
|
5
|
et in impudentia sua perseveraturus est.
|
|
Videamus nunc an huic qui cum redisset occisus est reverti tempore
|
4.1
|
illo liceat. 'Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet.' Utrum hoc
|
|
intellegimus, singulis caedibus quinquennium esse constitutum, et inter-
|
|
est aliquid quotiens quisque peccaverit? 〚Nulla invenietur ratio qua duae
|
|
caedes octo annis exulatum efficiant.〛 Nam si inprudentis caedis <bis>
|
5
|
damnatum quinquennio exulare oportet, nihil intererit quot quisque
|
|
occiderit. Ego igitur hoc dico: quotiens commissa sit caedes, totiens
|
|
quinquennium esse ponendum. Et hoc satis firme tueri aliarum rerum
|
5.1
|
exemplo possumus. Fingamus talem legem ut qui furtum fecerit solvat
|
|
quadruplum; ponamus quamlibet poenam ei qui iniuriarum fuerit dam-
|
|
natus: num dubium est quin quotiens iniuriam commiserit, totiens pas-
|
|
surus sit et poenam? Ergo si animadversio contra singula delicta con-
|
5
|
stituta est, hic bis deliquit: bis puniri debuit, decem annis exilium
|
|
implere debuit.
|
|
Sed ex eo, inquit, tempore quo sequentem caedem commisit quin-
|
6.1
|
quennium explevit. Nihil mea refert utrum sequenti caedi [non] red-
|
|
diderit tempus quod debebat etiam priori. Nam si quinquennium ex
|
|
triennio numeras, illud prius non est satis plenum; si adsignas priori
|
|
caedi suum tempus, non coepit exulare sequenti caedi nisi post quin-
|
5
|
quennium. Explica enim mihi medium illud biennium. An hoc dicis:
|
7.1
|
'nihil interest'? Dic mihi quo modo magis exulaverit quam si unum
|
|
occidisset. Quod est istud contra leges compendium, ut idem illud bien-
|
|
nium prioris poenae ultimum sit, sequentis primum? Libet interrogare
|
|
tamquam praesentem. Illo medio tempore utri exulasti? Cuius hoc morti
|
5
|
lex praestitit? 〚Fingamus enim duos statim occisos, ut duos ita etiam
|
8.1
|
plures, et ad quemcumque numerum: nulla differentia est inter eum qui
|
|
in uno lapsus est et eum qui satisfactionem pluribus debet? 'Inprudentis
|
|
caedis damnatus quinquennio exulet.' Ista ratione statim poterat post
|
|
quinquennium redire, siquidem hoc dicere satis est: 'caedem inprudens
|
5
|
commisit, quinquennium exulavit.'〛
|
|
Videamus nunc quam rationem secuta sit lex constituendae eiusmodi
|
9.1
|
poenae, quam mehercule videtur mihi potiore clementia quam iustitia
|
|
constituisse. Pro morte hominis innocentis, pro vita quinquennio †deni-
|
|
que† constituit absentiam. Ego quidem impudentiam illius vel in hoc
|
10.1
|
mirari satis non possum, quod festinavit tam cito in patriam reverti.
|
|
Est enim ut sibi aliquis unum casum remittat et semel lapsus errore se
|
|
humanae necessitatis excuset; hic vero qui commisit iterum idem quo
|
|
exilium meruit, computatis diebus atque horis, legem tantummodo
|
5
|
inspexit, non etiam crimina sua numeravit, nihil verecundiae suae ad-
|
|
iecit, nihil pudori. Quis autem indignari potest eum interfectum qui
|
|
occiderit duos? Nam si ulla hoc loco miseratio est, debet esse pro illis.
|
|
Haec dicerem tamquam de eo ad quem lex pertineret quae caedem
|
11.1
|
inprudentem damnaret. Lex quomodo constituit? 'Inprudentis caedis
|
|
damnatus quinquennio exulet.' Nihil mea interest an inprudens occide-
|
|
rit. Non enim ius ita constitutum est ut qui inprudens occiderit quin-
|
|
quennio exulet, sed qui caedis damnatus inprudentis sit quinquennio
|
5
|
exulet. Hominem occidit in exilio fortasse inprudens: constitui tamen
|
12.1
|
oportuit ab inprudente esse occisum. Nam quotiens aliquis interfectus
|
|
est, aut id quaeritur, an omnino interfectus sit ab eo qui arguitur, aut
|
|
id, an ab inprudente aut per inprudentem sit interfectus. Hic quidem
|
|
certum erat <ab illo> interfectum esse hominem, sed ab inprudente inter-
|
5
|
fectum esse pronuntiari oportuit. Non modo alterum quinquennium
|
13.1
|
debuit legi, sed perpetuam [paene] poenam. Inprudentis caedis damnari
|
|
genus absolutionis est. Hoc illi non contigit. Remittamus tamen in
|
|
praesentia perpetuam poenam. De illo quis dubitabit, non posse eum
|
|
damnari nisi post exactam iam quinquennii proprii poenam? Fingamus
|
5
|
illi quinquennio peracto redire licuisse: accusari tum debebat, tum dam-
|
|
nari, tum in alterum quinquennium abire.
|
|
Et, rogo, quid interest idem istud quo tempore exilii fecerit? Si
|
14.1
|
peracto iam quinquennio aut in fine certe quinquennii hominem per
|
|
inprudentiam occidisset, num dubium quin vobis confitentibus alterum
|
|
quinquennium fuerit debiturus? Ita bene illi cessit quod hominem citius
|
|
occidit?
|
5
|