SERMO
  Custodienda est amici persona, ut, quamquam de re nefaria, non 289.1.1
tamen sine respectu amici loquatur, et actione tota misereatur illius, illud
vero quod perît laudet, et magis desperatione eum fecisse dicat quam
cogitatione turpissimi amoris.
DECLAMATIO
  Antequam dico quo crimine reus sim, dicendum est cui dicar fuisse 2.1
causa mortis. Periit amicus meus. Non esse hoc vulgare nomen ipse
monstravit. Hunc igitur occidisse dicor, nulla lucri spe (nam filiam
relinquebat), nulla offensa (nam et illam mihi credidit, et ego nihil feci
extra praeceptum). Quidquid est igitur quod obicitur mihi ex bona 5
mente proficiscitur. Videamus tamen an, ubi animus accusari non debet,
ius haereat.
  Quaeritur quis sit causa mortis. Accusator dicit: per quem factum sit 3.1
ut aliquis moreretur 〚si quis quod natura mortiferum sit adversus
aliquem fecerit〛. Quae si sequenda definitio est, accusabitur et ille qui
alicui suaserit peregrinationem, deinde is aut naufragio perierit aut latro-
cinio, ipsi convictus infamabuntur ex quibus cruditas et interitus. Nihil 5
igitur hic factum est quod omnibus mortiferum. Nam sicut telum
omnibus mortiferum est, ita causa mortis est quae occidit omnes.
Detrahe huic amorem: nihil erit propter quod moriatur.
  Volo tamen causam facere difficiliorem. Non deposuerit apud me 4.1
filiam, nihil praeceperit; tamquam melior amicus defendere filiam in qua
pater furebat volui: non enim amor erat qui sic stimulabat. Abduxi,
custodivi, 〚nonne recipere non debuit qui periit quod non recepit?〛 non
reddidi. Duxisset in ius, per iudicem peteret. Hoc si fecisset, mea laus 5
erat. Sed libenter cedo: ipse fecit rem admirabilem, fecit ut in laudem 5.1
verteret hoc ipsum, quod turpiter amabat. Quem tum enim illi animum
fuisse putatis cum in illo furore tenuit tamen adfectum patris? Perduxit
ad amicum, deposuit. 'At enim petivit postea.' Si animum illius metiri 6.1
velimus, intellegemus non fuisse petiturum nisi quod sciebat me non
redditurum: secutus est illum impetum animi sui. 'At enim petiit.'
Adice recepta sanitate, et non accepisset: ne peteret deposuerat.
  Haec satis plena defensio esset 〚si qua ego divinatione colligere potuis- 7.1
sem utique periturum si non reddidissem〛: decepit me quod ante fortius
tulerat. Neque enim ego hoc dico, redditurum me fuisse si periturum
patrem scissem: optime partes amici custodissem si non reddidissem.