Abdicans reductum ob furorem
|
|
Luxuriosus abdicatus furere coepit. Reductus a patre, sanatus abdicatur.
|
290.pr.1
|
DECLAMATIO
|
|
Si conscius mihi, iudices, ullius culpae essem propter quam iterum
|
1.1
|
abdicarer, scitis mihi non defuisse tacendi verecundiam. Sed facile fuit
|
|
prius silentium, primum quod sperabam fore exorabilem patrem, deinde
|
|
quod certum erat propter quod abdicarer. Nunc intellego in multas me
|
|
mitti posse suspiciones, cum expellar ab optimo patre; nec mihi ullo
|
5
|
modo poterat ignosci si offendissem statim. Tota igitur actione hoc mihi
|
|
optinendum est, nihil me fecisse.
|
|
Nec mihi, iudices, in animo est excusare vitam priorem, nec ut me
|
2.1
|
dicam numquam dignum fuisse abdicatione, sed ut me †putem diu
|
|
fecisse† abdicatum. Illa <non> narrabo, quam indulgens mihi ab aetate
|
|
prima fuerit pater, quod fortasse etiam corruperit mores meos, nec illud:
|
|
error adulescentiae, haec aetatis natura. Luxuriosum putate fuisse: ego
|
3.1
|
tamen insanus <non> eram, et defendendus quidem si contradixissem.
|
|
Sed perseveraturum patrem negabant propinqui: sic factum est ut
|
|
dolorem silentio premerem, qui clusus atque intra cogitationes receptus
|
|
abstulit mentem. Ceterum tamen (si verum velimus loqui) mutus fui.
|
4.1
|
Quas hic ego patri gratias agam? Reduxit me non sentientem; adhibuit
|
|
curam, laborem. Miserum me! sanatus sum. Sacra maiorum, deos
|
|
penates [non] sentiens tenui, nemo <non> gratulatus est amicorum: nunc
|
|
expellor resipiscens. Felices qui possunt omni vita sua parentibus dicere:
|
5
|
'quid feci?' Dicam tamen: 'Quid postea feci? Si luxuria intolerabile
|
|
malum, ignovisti.'
|
|
'Ego' inquit 'te quoniam demens eras reduxi.' Ubi estis qui me
|
5.1
|
putabatis infelicem? Ego vero dementiae gratias ago: non quidem
|
|
sollicitudinem patris sensi, sed nec abdicationem. Quid mihi cum tam
|
|
veloci remedio? Pater optime, fallit ista velox medicina. Ego scio quos
|
|
animi aestus intus feram. Crede, pater, iam aliquas similes rerum
|
5
|
imagines video. Redit [igitur] dementiae prior causa. Quare mihi, si non
|
|
ad praesens tempus, ad futurum tamen rogandus es. Succurre, qui soles.
|
|