Adulter uxoris qua cesserat fratri
Qui duos filios habebat uni uxorem dedit. Altero aegrotante et dicenti- 291.pr.1
bus medicis animi esse languorem, intravit stricto gladio minatus se
moriturum pater nisi causam indicasset. Confesso amari a se fratris
uxorem, frater petente patre cessit. Ille in adulterio eam cum priore
marito deprehensam occidit. Abdicatur. 5
DECLAMATIO
  Ingressurus actionem interrogo qualem patrem velis: gravem et 1.1
severum an facilem et ignoscentem. Non dubito quin adulescens
vindicato modo matrimonio malit me severe agere. Talis igitur pater
obicit tibi quod in amorem incideris cuiusquam: non est istud nisi
lascivientis animi. Iam si haec quam adamasti nupta est, tu alienam 2.1
matronam aliter quam leges permittunt aspexisti. Adiciamus huc 'fratris
uxorem'. Intellego me, iudices, fictae huic personae sufficere non posse,
itaque tacebo: dic, dic, te sequor. Paulo ante dicebas: 'corrumpere fratris
uxorem ausus est, istud incestum est.' 5
  Sed forsitan dicet: 'amavi adulescens eam quae domi erat, cuius con- 3.1
versatio continua etiam invitos ad se oculos poterat deflectere.' Ignos-
camus amori: obicio igitur tibi occisos a te homines ex eadem causa qua
tu amasti. Nullus est tam vilis hominis sanguis ut non manus inquinet.
Deinde hanc ego severitatem aliis permiserim: tu qui et ipse amasti, 5
nonne tibi cum deprehendisses imaginem cernere visus es tui casus?
Quid diutius differo dolorem? Fratrem occidisti. Scio, iudices, quorun- 4.1
dam scelerum eam esse magnitudinem ut augeri verbis non possint.
Fratrem tuum occidisti, servatorem tuum, qui ut tu viveres matrimonium
solvit: et, quod gravius est, non longe erat; in eadem domo futurus
tradidit tibi uxorem qua carere non poterat. Et hoc adulterium vocas? 5.1
Ita est adulter ille, et tu maritus? Istud ego adulterium quondam manu
mea iunxi, ipse auspices adhibui, optavi longam concordiam. Maiores
habet vires ignis qui legitimis facibus accenditur. Non est tam facile
desinere quam cedere. Nunc intellego, iuvenis, quantum mihi praestite- 5
ris: amabas. Coibant ergo furtim et flentes, ut satisfacerent invicem. 6.1
Ita tu cum hoc videres non erubuisti? Non deprehendi visus es quasi
adulter? Non mehercules ferrem te tantum querentem. Vides enim,
liberorum causa amabas, matrimonium cogitaveras: adulteros tu dices
iacentes in geniali toro? Duri mehercule viderentur si cito oblivisci 5
coniugii potuissent. Occisus est iuvenis dum rem facit boni mariti.
  Non erubescam, iudices, post gravissimum dolorem descendere in 7.1
hanc quoque causae partem, ut obiciam quod uxorem occideris bene meri-
tam, quam sic amasti. Sic de innocentia miserorum ago tamquam hic de
capite quaeratur. Non sufficit dolori meo quod mihi filium abstulisti,
qui tibi adsedi, qui ad languentem cum gladio sollicitus intravi: ego 5
eosdem cibos eadem mensa qua tu capere non possum, nec illam manum
videre quae fumare mihi adhuc filii mei sanguine videtur. Semper mihi 8.1
armatus videris, numquam solus occurris: it ante oculos laceratus filius,
hunc iuxta nurus optima, nurus obsequentissima. Clamare videntur: 'Tu
nos occidisti, tu qui nos iniuria prius distraxisti. Quid necesse erat
solvere matrimonium? Obreptum est credulitati tuae: non amabat qui 5
potuit occidere.'