SERMO
  Duplex quaestio est, iuris et facti. Nam etiamsi vis inlata est, quaeritur 292.1.1
an causa mortis sit. Sequens potior, an propter vim perierit. Circa ius
illud est, ut finitione tractetur. Is enim causa mortis argui debet qui
mortem intulit. Cum vero quis sua manu perierit, non debet hoc reus
tantum fecisse, ut quis mori velit, sed ut necesse habeat. 5
DECLAMATIO
  Vim dicor attulisse. Quis queritur, quae proclamatio? Inpunitum 2.1
reliquit eum propter quem moriebatur? Si erubuit indicare, multis tamen
aliis generibus queri potuit: 'propter hospitem morior.' Nec credibile
est eum pepercisse hospiti qui sibi non pepercit. Sed suspicionibus 3.1
agitur: 'formoso' inquit 'hospitium pollicitus es.' Viderint isti qui
prodigis omnes oculis intuentur: mihi tempore illo nullus Olynthius
formosus visus est. Scilicet enim sollicitabar lacrimis, squalore. Male
sentitis de puero qui adversa fortiter tulit. 'Cur tamen optulisti?' 5
Atheniensis sum. Adsignentur fortasse invitis civibus qui cum liberis,
qui cum coniugibus veniunt, qui secum habent comitatum: miserabilior
est puer solus. 'At cur eadem nocte <se> suspendit?' Utrum hoc re 4.1
admirabile videtur an persona an tempore? Miratur aliquis Olynthium
potuisse hoc Athenis? [Illud enim est tempus doloris.] Saepe ad retinen- 5.1
dam vitam prosunt ipsa pericula: redit metus posteaquam desivit instare
hostis; tunc cogitatio fortunae, tunc vacat dicere: 'est iam qui sepeliat.'
Ipsa mehercules officia admonere illum potuerunt fortunae prioris:
patuit quidem domus, sed non sua; excepere servuli, sed alieni. Forsitan 5
et illa cogitaverit: 'semper ergo alieno munere vivendum est.' Interim 6.1
sive illud Olynthii fatum fuit sive inpatientia ipsius, nullius maior iniuria
est quam mea. Perdidi beneficium, et adhuc suspectus sum. Habiturum
me putabam qui veniret in locum liberorum.