Tyrannus victae civitatis
Viro forti praemium. Quidam fortiter fecit. Petit praemio tyrannidem 293.pr.1
victae civitatis.
DECLAMATIO
  Omnia danda esse viris fortibus dico: nec inmerito danda, utique ex 1.1
victis. Non aerarium inquieto, non sacerdotium rapio: peto ut sint
hostes in mea potestate. Ac primum omnium interrogo: quis est iste qui
prohibet? Iuste peterem etiam eversionem hostium: †ac tum nescio quis
iste non stetit in acie† illi si vicissent, tyrannide se vindicarent. Sic agere 2.1
volo tamquam futurus crudelis: meruerunt. Vindicari potestis sine
invidia: de me querantur, cui aliquid iam irascuntur. Tyrannidem
imponere volo. Asperiora narrabo: plurimos ex illa civitate manu hac
occidi. Sed numquid vobis videor avarus, libidinosus? Aliter crevi. 5
Eadem ergo ratione hoc peto qua fortiter feci. Sic praesidia imponemus:
tamdiu tyrannus ero quamdiu poterunt rebellare.