SERMO
  Accusator sic agere debet ut manifestum sit illum tantum rei publicae 294.1.1
causa postulare: non quia non sit illud verum, ut si damnaverit vivat, sed
quia difficilius impetraturus est si intellectus fuerit nullo iure adiuvari
posse.
DECLAMATIO
  Si te proditorem postea dixissem quam tu mortem meam optasses, 2.1
viderer tamen et rem utilem postulare et non contra legem tuam
desiderare. Quid enim optasti? Mortem accusatoris: de qua lis non est.
Nihil est quod <ad> praemium confugias, nihil est quod utaris legis tuae
potestate: non recuso quo minus accipias quidquid optasti. Nihil petisti 3.1
praeter mortem: si exigis ut accusator statim occidatur, alterum prae-
mium petis. At haec voluntas fuit tuae petitionis. Nihil interest, si illam
qui dabant praemium ignoraverunt; et ideo tibi nemo contradixit quod
videbatur †purgasse† contumeliam tuam: nihil tibi lex profuisset si 5
abolitionem petisses. Nunc duo vindicas praemia, ut nec causam dicas
et hominem occidas.
  Ergo non utique comprehensum in praemio est statim occidere, et 4.1
quotiens nullum praefinitum est tempus incipit esse in potestate dantis;
si abolitionem petis, alterum praemium est. Et cuius tandem iudicii petis 5.1
abolitionem? Non privata disceptatio venit in quaestionem, non pecuniae
lis (quamquam tunc quoque leges commendarem et morem iudiciorum):
ne agaris reus postulas. Ad summam rem publicam pertinet. Dico
proditum populum, dico tempus constitutum. Quantulum est ut neges? 5
Si maxime festinas, apud hos ipsos agi iam potuit, eadem hac mora qua
reicimur potuit pronuntiari. Nihil est quod timeas, si innocens es. 6.1
Accessit tibi magna pars patrocinii: fortiter fecisti. Super illam potentiam
divitiarum venit nova gratia. Nec potuisti magis experiri quantam tibi
gratiam fecerit ista militia: mortem accusatoris accipere potuisti. Quid
est istud, quod non putas eadem gratia impetrari posse tuam salutem? 5