SERMO
  In summa parte paene irate dicit hic accusator. Nam subinde inter- 294.7.1
ponit: 'si vultis, †si† vestra interest; quid ad me, qui periturus sum?'
DECLAMATIO
  Vos suadeo caveatis, et suadeo permittatis dum volo: merueratis enim 8.1
ne vellem. Caputne meum tam cito donastis? Tam facile innocens
occisus est in ea civitate in qua sibi putat aliquis tam facile posse
contingere ne reus fiat? Quid est ergo? Nondum omnes exuimus
adfectus; faciam vobis hanc invidiam, ut sciatis a vobis occidi bonum 5
civem. Neque enim quisquam expetet ut hoc iudicio dicam quomodo 9.1
prodiderit, quo pretio, quo tempore, quo loco. Si vultis haec audire,
date diem; si ne hoc quidem impetro, non meruistis. Et hoc me mea
causa non facere cui non possit esse manifestum? Expediebat alioqui
mihi vivere, expediebat suspenso ac sollicito transigere haec tempora? 5
Fortius est quod differo mortem quam quod mori non recuso.