SERMO
|
|
Filius optabit ut pater sanus sit; dicet id genus furoris fuisse ut inter-
|
295.1.1
|
missionem haberet.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Coeperam gratulari: ecce iterum sollicitor; iam irascitur pater. Quod
|
2.1
|
ad me pertinet, non alia ratione contradico quam ne pater domi sine
|
|
custode sit. Non aliter itaque hanc causam agam quam proxime egi,
|
|
etiamsi in illa nocuit moderatio.
|
|
Diu ego tuli valetudinem patris, donec tam manifesta esset ut
|
3.1
|
damnarem etiam invitus. Tradita est curatio mihi. Quam diligenter hoc
|
|
egerim aestimate: videtur hic esse sanatus. Nec illud argumentum
|
|
sanitatis est, quod rupit vincula: saepe faciebat hoc ipsum. Quod in
|
|
hostes impetum fecit, quod praemium petît, ago gratias fortunae: visus
|
5
|
est sanus.
|
|
Quid obicis? 'Egisti' inquit 'mecum dementiae.' Si non tenuissem,
|
4.1
|
tamen licuerat: datum est hoc ius contra patrem. Legum lator prospexit
|
|
senectuti: ideo medicinam filiis imperavit. Cum vero sanaverim, poteram
|
|
videri impius nisi detulissem: non est indulgentia permittere sibi
|
|
furorem. Sed alligavi. Hoc si inicum esset, non liceret. Deinde obicies
|
5.1
|
quod non custodivi. Testor deos, non recessi a custodia donec me bellum
|
|
avocavit. At contradixi praemio tuo. Hoc simile est ei quod defendi. Sed
|
|
non dicam: 'recentia tua fecerunt merita ut optineres: an debueris,
|
|
apparebit'; non desinam optare ut hanc causae meae partem malam
|
5
|
facias. Duret ista animi tui quies: scias quibus irascaris, scias quos ames.
|
|